Vidi ego velivolam ponti per caerula navem
Millibus invictam se se objectare periclis,
Atque sui fidentem animo rectoris et arte
Immensas tranare vias, et litora mundi
Ultima tentantem diversas quaerere gentes,
Doctrinae quas luce novis et mercibus auctet.
Alte signa micant, niveo superaddita velo,
Hinc geminae claves auri fulgore nitentes,
Crux illinc. Duro contecta adamante carina
Proraque spumantes findit rapidissima fluctus.
Experta incumbunt pulcro ordine brachia remis,
Quae nullus labor enervat sudore fluente,
Obstaclum retinet nullum. Divinitus artem
Edoctus mire moderatur navita cursum.
Puppe sedens, caeli nunc ignea suspicit astra,
Nunc dexter clavum torquet, noctuque diuque
Officio advigilat. Nimirum haud nescius ille est
Quanta ratem circumveniant adversa per undas.
Atque adeo solers scopulorum infamia saxa,
Et brevia et syrtes vitat latebrasque frementes.
Sed quae monstra imo pelagi adventantia fundo
Navem circumstant? Immania dorsa, voraces
Dentes, horrificisque patientia hiatibus ora,
Heu! quantos luctus, quae funera acerba minantur!
Haud tamen ipse tremit nauta, et nîl triste veretur.
At pia vota Deo tollens, crucis undique signo
Dextra ostentato, nec non lustralibus undis,
Agmina saeva fugat, sedesque repellit in imas.
Tum magis atque magis pergit tuto aequore ferri
Navigium: nam cuncta diu seu monstra silebunt,
Sive novam fremitu pugnam aggredientur inani.
At postquam placide pelago arridente peregit
Magnum iter, et varios portus ingressa, per amplas
lam sua conspexit venerari insignia terras;
Dum tenet alta maris; ventis luctantibus atra
Ingruit, immani saevitque furore procella.
Fulminibus crebris micat, intonat ac tremit aether:
Ingentis pluviae commixtus grandine nimbus
Praecipiti ruit impete: nox tegit omnia circum.
Tum fluctus magno cum murmure debacchantes
Vel caelo insurgunt, vel tartara nigra recludunt.
Undique terror adest et pallida mortis imago,
Iamque dies suprema viris instare videtur.
Rectoris tamen haud pallor se se exerit ore,
Haud intus timor est animo. Sed corda suorum
Ipse sua firmat virtute, et quemque labori
Nunc mage adesse jubet, nunc viribus addere vires.
At postquam quassata diu fluitaverit undis
Hinc illinc cymba, extemplo (mirabile visu)
Ceu rupes stetit, iratam illisitque procellam.
Namque Fides illam omnipotens, velut anchora caelo
Demissa, immotam furias vel praestat in omnes.
Dein murmur pelagus paullatim ponit et aestum:
Mitescunt venti; zephyris spirantibus atrae
Concedunt nubes; sol aethere fulget aperto.
Ergo propitio jam rursus in aequore currit
Quin volitat festiva rates, illamque salutant
Plaudentes populi, passim queis munera portat.
Altera sed reliqua est crudelis pugna, priusquam
Cunctas fortunet gentes et litora mundi.
En medio in cursu rapidis pellens vada remis
Apparet gens dira, juvat quam vivere rapto,
Et dare christicolas caedi, aut onerare catenis.
Heu! quae nunc instant majora pericula! Namque
Effera monstra maris scopulosque atrasque procellas
Saevitia hae superant turmae sine lege vagantes.
Arma cito expediunt, alte et clamoribus auras
Implentes super ecce ruunt: cadit ipse magister,
Dehinc alii atque alii: fumat jam sanguine pontus,
Et rapitur pars stricta pedes et brachia vinclis.
Continuo sed vexilli de clavibus atque
De cruce lux tanta erumpit splendore corusco,
Ut, ceu divini vi fulminis acta, repente
Contremat, inque fugam se se gens impia vertat.
Tunc, primo avulso rectore, haud deficit alter
Petri navigio: subeunt tunc ordine pleno
Remigio et velis alii, ventoque favente
Magnum instaurat iter caelo gratissima puppis.
Sic cursum sequitur, donec labentibus annis
Orbem circumeat victrix furiantis averni,
Et cunctas gentes Petri sub signa reducat.