Quid novi mihi fers, amica hirundo,
Quae nuper libycis migrasti ab oris?
Vidi aegyptiacas in arma gentes
Excitas, duce praeeunte magno,
Qui parat veteris jugum tyranni
Cervice excutere, et minatur exhinc
Solus frugifero imperare Nilo,
Quin et bosphorium tenere litus
Heu! si aperta ruunt utrinque in arma,
Heu! quam terribilis manet procellas
Africamque Asiamque totiusque
Europae populos mari atque terra!
Omnes quippe trahentur hinc et illinc
Diversa in studia et pericla gentes!
Sed parte ex alia bonae ac beatae
Adsum nuntia sortis. Urbe in illa
Qua rex Franciadum expulit latrones,
Vidi pontificem infula decorum
Inter innumeros ubique plausus
Exceptum et nova templa consecrantem,
Et motas pietate singulari
Illum barbaricas sequi catervas;
Surgentesque cruces et alma vidi
Caelitum simulacra, ubi tot annos
Lunae cornua praetulere turcae.
Hinc rudes animi ferique mores
Jam mitescere, jam vigere culti
Agri deliciis, viasque tutas
Mercatura sequi, et patere late.
Oh! quantum id quoque nos juvat volucres,
Quae immensi spatium aequoris quotannis
Tranamus, propria vehente penna.
Namque saepius obviae per undas
Rates hospitium et levamen alis.
Fessis suppeditant super rudentes
Antennasque. Quid? Illa gens rapinas
Et cedes inhians cito misellis
Nobis horrificam necem inferebat.
Nunc per propitium venimus aequor,
Et vestras petimus libenter oras.
Dixit; et patulis volavit alis
Fenestra egrediens, ut huc et illuc
Plumas molliculas tenaxque coenum
Et lanam paleasque quaeritaret,
Natisque adstrueret domum futuris.