Atra per italicas pestis concreverat oras,
Intentans populis horridam ubique necem.
Et properans magno tiberina ad litora gressu
Lethalis media jam furit urbe lues.
Quis posset rabidum fando exaequare furorem?
Quis lugere satis funera carminibus?
Serpit per venas atque ima per ossa venenum,
Corporis et vires proterit atque animi.
Pallent ora modis liventque trementia miris;
Rumpitur immiti foeda tumore cutis.
Infans occumbit letho praereptus acerbo,
Dum lac maternis sugit ab uberibus.
Conjugis amplexu conjux divellitur: heu quot
Orbi jam nati utroque parente gemunt!
Undique cura gravis, timor undique, et undique luctus;
Atque domus gemitu, templa,, viaeque sonant.
Nec non obductum densa caligine caelum
Exagitat crebris pectora anhelitibus.
Non ulla immanem propellunt pharmaca morbum,
Et surdum precibus dixeris esse Deum.
Nulla salus miseris superest; jam jamque supremum
Impendet septem collibus exitium.
Gregorius sed enim ardenti succensus amore
Matris, quae caeli prima ministrat opes,
Vota precesque illi et solemnem indicit honorem,
Ut velit in tantis dextera adesse malis.
Ergo quam Lucas depinxit imago per urbem
Magnum inter coetum fertur ab Exquiliis.
Plebs pia cumque pia procedit plebe senatus,
Totaque desertis convenit urbs foribus.
Effigiem sacri certant gestare ministri:
Quodnam humeris pondus dulcius aut capiti?
Pone subit magnus squalenti in veste sacerdos,
Aspera nudatis saxa premens pedibus,
Et miscet lacrymas alta et suspiria votis;
Respondetque pio longa caterva patri.
At pontem simulac, urbem qui jungit et arcem,
Infertur tardis gressibus effigies,
Aliger e summo qui urbemque arcemque tuetur
Aethere, luce nova fulget, et altisona
Talia voce refert: Pastor, tua vota precesque qe
Excepit, lacrymas et miserata pias
Adnuit excelsi Virgo de vertice olympi,
Fulmenque aeterna surripit illa manu.
Haec ubi dicta dedit, vagina condidit ensem,
Atque micans populi evanuit ex oculis.
Confestim nubes nebulaeque ex aehtere passim
Diffugiunt; radiis sol nitet aureolis.
Jucundi spirant zephyri, et crudele venenum
Disjiciunt, aër pectora purus alit.
Est finis lacrymis: redeunt in corpora vires,
Atque iterum cunctis ridet in ore salus.
Tum grates magno solvuntur numini, et almae
Divae, quae tantam sollicitavit opem.
Atque ut prodigii aeternum monumenta supersint,
Nec spes divini concidat auxilii;
Mucronem condens, alto ceu missus olympo,
Aeneus in summa Nuntius arce manet.