CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIosephus Giacoletti

Iosephus Giacoletti · Romanticismo

Specimen Latinorum carminum — De arte pantomimica veterum Romanorum.

latín

Oh! fortunati, facilem queis solvere linguam
Natura et plano farier eloquio
Dextera concessit! Sensus quos mente volutant,
Et motus intus pectora quotquot agunt,
Pandere sic aliis gaudent mortalibus. Inde
Parta sibi pietas et sibi partus amor.
Ast hominem, in silvis mater quem nutriit altis
Inculta atque ipsis aequiparanda feris,
Adspice: quippe sonos depromit gutture nullis
Articulis junctos, et rude clamat inops.
Intima sed risu manifestat gaudia mentis,
Et fletu ac rupto moestitiam gemitu.
Quin oculosque manusque movet, gestuque loquaci
Quae officiunt renuit, quae placuere petit.
Haec natura docet. Quod si labor additur artis,
Sermo hinc perfectus corporis efficitur.
Vidit Roma suis quondam exercere theatris
Mimorum turbas voce silente choros.
Os, caput, intuitus, humerique manusque pedesque
Omnia pingebant facta animique vices.
Nunc ostendebant trepidum formidine avarum,
Ne nummos arca fur tacite abriperet.
Nunc juvenis simulacra dabant, qui propter amorem
Abrumpit vitae stamina nigra suae.
Saepe virum spe magnifici qui inflatus honoris
Aëra dein vacuum captat utraque manu.
Saepe senem longamque viam et nova tecta parantem,
Illi haeres properas dum parat exequias.
Caenas interdum, ludos, certamina, fraudes
Praestabant gestu fingere multiloquo.
Haec bene habent. Tamen oh utinam spectacula nusquam
Infanda, et turpes pestifera arte jocos
Objicerent plebi! Atque utinam nostro iret ab aevo
Morum pernicies mimica pulsa procul!
Oh! quanto melius cultus documenta recentis
Traduntur pueris, queis inimica negat
Auditum eloquiumque simul natura! Fideli
Sic virtutem oculo sicque bibunt animo,
Nec non ingenuas ediscunt gestibus artes
Qui humani fuerant ludibrium generis.
Omnia quis ludi aspiciens miracula tanti
Laetitia expromptis temperet a lacrymis?
Ite procul, mimi. Nobis hoc dulce theatrum,
Assarottus ubi grandia monstra tulit.

Sigue explorando

Por su autor
Iosephus Giacoletti · 95 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Specimen Latinorum carminum — De antiquis Romae thermis nunc vel dirutis vel exsiccatisSpecimen Latinorum carminum — De B. Mariae Virginis natali die ab Academia Tiberina celebrato →

Expediente

Autor
Iosephus Giacoletti
Título
Specimen Latinorum carminum — De arte pantomimica veterum Romanorum.
Lengua
latín
Época
Romanticismo
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-specimen-latinorum-carminum-de-arte-pantomimica--iosephus-giacoletti-f6e772
Cita recomendada
Iosephus Giacoletti, «Specimen Latinorum carminum — De arte pantomimica veterum Romanorum.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-specimen-latinorum-carminum-de-arte-pantomimica--iosephus-giacoletti-f6e772.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.