CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaNotker Balbulus

Notker Balbulus · Medieval

Sequentiae (Notkerus Balbulus) — Cap. XXXVI. — De sancta Trinitate.

latín

Benedicta semper sancta
Sit Trinitas, deitas scilicet
Unica, coaequalis gloria,
131.1024C| Pater, Filius, Spiritus sanctus, tria sunt
Nomina, omnia eadem substantia.
Deus genitor, Deus genitus, in utroque
Sacer Spiritus, deitate socius.
Non tres tamen dii sunt.
Deus vere unus est. Sic Pater Dominus,
Filius, Spiritusque sanctus.
Proprietas in personis, unitas
Est et in essentia.
Majestas par, et potestas, decus,
Honor aeque per omnia.
Sidera, maria, continens arva,
Simul et universa condita.
Quem tremunt impia tartara,
Colit quoque quem et abyssus infima.
131.1024D| Nunc omnis vox, atque lingua
Fateatur hunc laude debita.
Quem laudat sol, atque luna
Dignitas adorat angelica.
Et nos voce praecelsa nunc omnes
Jubilemus altithrono Domino
Laudes in excelsis.
Eia et eia omnes simul
Modulemur organica cantica
Dulce melodia.
O veneranda Trinitas!
O adoranda Unitas!
Per te sumus creati, vera
Aeternitas,
131.1025A| Perte sumus redempti,
Summa tu Charitas.
Populum cunctum tu protege, salva,
Libera, eripe et emunda.
Te adoramus, Omnipotens, tibi canimus,
Tibi laus et gloria.

Sigue explorando

Por su autor
Notker Balbulus · 89 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Sequentiae (Notkerus Balbulus) — Cap. XXXV. — De virginibus.Sequentiae (Notkerus Balbulus) — Cap. XXXVII. — Alia. →

Expediente

Autor
Notker Balbulus
Título
Sequentiae (Notkerus Balbulus) — Cap. XXXVI. — De sancta Trinitate.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-sequentiae-notkerus-balbulus-cap-xxxvi-de-sancta--notker-balbulus-f3a27a
Cita recomendada
Notker Balbulus, «Sequentiae (Notkerus Balbulus) — Cap. XXXVI. — De sancta Trinitate.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-sequentiae-notkerus-balbulus-cap-xxxvi-de-sancta--notker-balbulus-f3a27a.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.