SEd nemus hercynium montes et ab alpibus orti
Cum ramis totam se diffudere per oram
Iamque sub occiduum tendentes brachia solem
Hinc austrum Boreamque petunt Eurumque sonorum
Donec in Euxinum procumbant vertice pontum
Quaque byzantinas angustat bosphorus undas
Sed tria germanae tollunt iuga maxima terrae
Verticibusque suis feriunt vaga sidera caeli
Impositasque ferunt nebulosis montibus arces
Et scabris latebris spumantia flumina fundunt
Primum est immani dorso quod spectat in Arcton
Germanos: Gallosque videns: Italosque potentes
Quod Rheni: Rhodanique parens Oenique sonantis
Quod veteres prisco dixerunt nomine Adulam
Atque suis longis ramis nunc procreat alpes
Hic ubi cum rapidis Athesis se concitat undis
Adriaco miscere salo: Venetisque superbis
Dicere germano quia dedant colla tyranno
Ast aliud carpathus habet qui spectat in Eurum
Auspicium nostris niveo dans vertice terris
Quem Suevum in priscis memini dictum esse libellis
Qui cuproque auroque scatens variisque metallis
Pannoniam largo locupletat munere gentem
Hercyniumque iugum medio germania tractu
Erigit: et multis dispargit cornua terris
Ex quibus ingenti dorso stans pinifer atrum
Tollit in astra caput liquidoque a vertice quatuor
Quatuor ad mundi fundit vaga flumina partes
Moenus in occiduum festinat currere Rhenum
Esala qui Drusi gestat praeclara tropaea
Algentes petit Albis aquas. Nabus exit in austrum
Egra sed Eoos flectit sua cornua in ortus
Et secum hercyniam trahit alto vertice silvam