DUm mihi iam tepidis accedant viribus anni
Et mea in occiduas vita feratur aquas
Dum vigor in nostro talis modo corpore restet
Qualis inest radiis dum mare Phoebus adit
Cum color et facies talis mihi surgat in ore
Qualiter autumno languida prata virent
Saeve puer depone tuas ergo oro sagittas
Nullaque per nostrum spicula pectus age
Tuque meum excrucians animum blandissima mater
Da requiem fesso iam rogo diva viro
Nam tua signa tuli roseum prolata sub axem
Magnus ubi gelidis Vistula fertur aquis
Danubiusque rapax totum qui circuit orbem
Te duce quae gessi bella cruenta canit
Sed nunc qui trifido mare poscit flumine Rhenus
Succendit flammis pectora nostra novis
Dum me conspicuo ferit Ursula candida vultu
Et spernit blandas in mea vota preces
Quo magis illa negat duplicat mihi pectore flammas
Et sequitur praedam spes fugitiva suam
Quo careo (dictu mirabile) plenus abundo
Et quod non mecum est copia multa mihi est
Dum quod amo refugit precibus nec flectitur ullis
Me misero est toto tristius orbe nihil
O dea quae certo tetigisti pectora telo
Et iungis animos foedere certa duos
Aut modo conceptas mitissima disice flammas
Vel mox consilium des mihi diva tuum
Nam velut in librae dum fertur Cynthius astro
Quae iubet hibernas crescere nocte faces
Sic mihi ab igne novo confossum vulnere pectus
Aestuat et crescit nocte futurus amor
Mitior ille tamen quam qui mihi praeterit ignis
Phoebus ubi medio constitit ante polo
Quale solet clauso mustum defervere vase
Vinitor ut flammis urit utrumque latus
Sic mihi confuso fervescit pectus in igne
Et fera bella movent humor et ignis edax
His ubi me bellis venus improba solvere nescis
Nec vis consilio mitis adesse tuo
Nulla tibi cantet germanus carmina vates
Nec noscet laudes teutonis ora tuas
Necte animos: quae cuncta ligas elementa perorbem
O venus: et nostram diva tuere ratem
Haec ubi dicta dedi: Venus aurea nostra petivit
Tecta: subit currum blanda columba suum
Quam circum Iocus: et demulcens corda cupido
His vultu triplici gratia iuncta fuit
Balsama spirabant patulos implentia nares
Totaque caelestis tecta replevit odor
Dixit. et admonuit placari carmine divos
Munera carminibus si modo iuncta forent
Hunc quoque Rhenanis animum nunc esse puellis
Diligerent nullos ni sibi dona darent