Vis inimica viget morbus cum perfurit ingens,
Languida terrificus perimit cum viscera carbo.
Jovis huic barbae succus pariterque benignae,
Quae simul est hostis, nec non contrita savina
Stercore cum nitidae potantur jura columbae;
Sumpta quae si tremulo remanent in corporis alvo,
Vita salus pavido sic jam promittitur aegro.
Sin vero exhaustum videtur reicere potum,
Crede mihi celerem videtur pandere mortem.
(0374C)Hunc etiam dirum raparum semine pelli
Asseruit Quintus vera ratione Serenus.
Prosunt et impressa gravi cauteria morbo,
Calx etiam viva statim conspargitur in quo.
Cumque Dei jussu fuerit rubicunda cicatrix,
Tunc vero intrepidus timidam componito curam,
Quo virulenta lues valeat haurire venena.
Hoc tamen attestor, noscas vitare soporem,
Ne redivivus atrox possit reparare vigorem.