495 Maeret homo de nocte sedens. Casa mane ruinam
parva dedit, paulo ante domus, vetus inde sepulcrum,
quippe ubi defossi iaceant mater, pater, uxor.
Quale sonat, perfracta rotis ubi glarea plaustri
exanimem subito per somnum exterruit aegrum,
500 tali cum strepitu tremor impulit oppida deinceps.
Momento fuit orbus homo: nunc suspicit astra.
At sapiens oblatus adest per caerula noctis.
«Heus viden,» inquit «homo, quantam modo feceris una
tu cladem caliga?» Caligae, velut immemor, ille
505 formicas visit truncis haerescere membris,
nam pede diruerat formicis forte domos et
colliculos aequarat arenosos. «Age porro
rursus» ait «licet ad caelum convertere visus».
Tum stellas volitare videt, videt undique caelum
510 scintillare, velut cum grandi in funere lictor
invertit taedam, fungos ut deterat atros.
Hic sapiens: «Necopinata nece tota vicissim
sub pedibus tibi gens, supra caput interit astrum.
Hem quid ais? Nec agi censes male nec bene tecum
515 siquod dissiliens astrum sublime fatiscat,
siqua teratur humi pedibus formica, nec autem
vivat homo refert cuiusquam necne, quod unum
quodque suus dolor est genus, atraeque omnia mortis,
mortis erunt quandoque supervolitantis in umbra».
520 Sic est: perfugium fraterno in corde doloris
unum est: ipse tibi cur intercludis? et illi
adfers, qui valeat tibi mox lenire, dolorem?
Quidve ita nomen adhuc humanum dissidet armis?
Non aliter pueros media inter proelia mater
525 opprimit et pugnos et strictos occupat ungues:
unus ubi geminos cubitum discedere iussos
lectulus excepit flentesque iraque tumentes,
iam vacuae circum tenebrae terroribus implent:
iam non singultant, lacrimis moderantur et irae,
530 mox sensim placidis pugnacia bracchia circum
dant collis et corda premunt oblita furoris.