Sylla forum statuit Cornelius: hoc Itali urbem
(0433A)1051 Vocant ab ipso conditoris nomine.
Hic mihi, cum peterem te, terum maxima Roma,
Spes est oborta, prosperum Christum fore.
5Stratus humi, tumulo advolvebar, quem sacer ornat
Martyr dicato Cassianus corpore.
Dum lacrymans mecum reputo mea vulnera, et omnes
1052 Vitae labores, ac dolorum acumina,
Erexi ad coelum faciem; stetit obvia contra
10 (0434A)Fucis colorum picta imago martyris,
Plagas mille gerens, totos lacerata per artus,
Ruptam minutis praeferens punctis cutem.
Innumeri circum pueri, miserabile visu,
Confossa parvis membra figebant stylis:
15Unde pugillares soliti percurrere ceras,
Scholare murmur adnotantes scripserant.
Aedituus consultus ait: Quod prospicis, hospes,
1053 Non est inanis aut anilis fabula.
(0435A)Historiam pictura refert; quae tradita libris,
20Veram vetusti temporis monstrat fidem.
Praefuerat studiis puerilibus, et grege multo
Septus magister litterarum sederat.
Verba notis brevibus comprendere cuncta peritus,
1054 Raptimque punctis dicta praepetibus sequi.
25 (0436A)Aspera nonnunquam praecepta, et tristia visa
Impube vulgus moverant ira et metu.
Doctor amarus enim discenti semper ephebo,
Nec dulcis ulli disciplina infantiae est.
Ecce, fidem quatiens tempestas saeva, premebat
30Plebem dicatam Christianae gloriae.
Extrahitur coetu e medio moderator alumni
(0437A)1055 Gregis, quod aris supplicare spreverat.
Poenarum artifici quaerenti, quod genus artis
Vir nosset, alto tam rebellis spiritu;
35Respondent: Agmen tenerum, ac puerile gubernat,
Fictis notare verba signis imbuens.
Ducite, conclamat, captivum: ducite, et ultro
Donetur ipsis verberator parvulis.
Ut libet, illudant, lacerent impune, manusque
40Tingant magistri feriatas sanguine.
Ludum discipulis, volupe est, ut praebeat ipse
(0438A)Doctor severus, quos nimis coercuit.
Vincitur post terga manus, spoliatus amictu,
Adest acutis agmen armatum stylis.
451056 Quantum quisque odii tacita conceperat ira,
Effundit ardens felle tandem libero.
Conjiciunt alii fragiles inque ora tabellas
Frangunt: relisa fronte lignum dissilit.
Buxa crepant cerata, genis impacta cruentis,
50Rubetque ab ictu curva, et humens pagina.
1057 Inde alii stimulos, et acumina ferrea vibrant,
(0439A)Qua parte aratis cera sulcis scribitur:
Et qua secti apices abolentur, et aequaris hirti
Rursus nitescens innovatur area.
55Hinc foditur Christi confessor, et inde secatur:
1058 Pars viscus intrat molle, pars scindit cutem.
Omnia membra manus pariter fixere ducentae,
Totidemque guttae vulnerum stillant simul.
Major tortor erat, qui summa pupugerat, infans,
60Quam qui profunda perforarat viscera.
Ille levis, quoniam percussor morte negata
Saevire solis scit dolorum spiculis.
Hic quanto interius vitalia condita pulsat,
Plus dat medelae, dum necem prope applicat.
65Este, precor, fortes, et vincite viribus annos:
(0440A)Quod defit aevo, suppleat crudelitas.
Sed male conatus tener, infirmusque laborat:
Tormenta crescunt, dum fatiscit carnifex.
Quid gemis? exclamat quidam, tute ipse magister
70Istud dedisti ferrum, et armasti manus.
Reddimus ecce tibi tam millia multa notarum,
Quam stando, flendo, te docente, excepimus.
1059 Non potes irasci, quod scribimus: ipse jubebas,
Nunquam quietum dextera ut ferret stylum.
75Non petimus toties te praeceptore negatas,
Avare doctor, jam scholarum ferias.
Pangere puncta libet, sulcisque intexere sulcos,
(0441A)Flexas catenis impedire virgulas.
Emendes licet inspectos longo ordine versus,
80Mendosa forte siquid erravit manus.
1060 Exerce imperium: jus est tibi plectere culpam,
Siquis tuorum te notavit segnius.
Talia ludebant pueri per membra magistri:
Nec longa fessum poena solvebat virum.
85Tandem luctantis miseratus ab aethere Christus,
Jubet resolvi pectoris ligamina:
Difficilesque moras animae, ac retinacula vitae
Relaxat, arctas et latebras expedit.
Sanguis, ab interno venarum fonte patentes
90Vias secutus, deserit praecordia,
Totque foraminibus penetrati corporis exit
(0442A)Fibrarum anhelans ille vitalis calor.
Haec sunt quae liquidis expressa coloribus, hospes,
Miraris: ista est Cassiani gloria.
95Suggere, siquod habes justum vel amabile votum,
Tibi siqua spes est, siquid intus aestuas.
Audit, crede, preces martyr prosperrimus omnes,
1061 Ratasque reddit quas videt probabiles.
Pareo, complector tumulum, lacrymas quoque fundo:
100Altar tepescit ore, saxum pectore.
Tunc arcana mei percenseo cuncta laboris:
Tunc, quod petebam, quod timebam, murmuro,
Et post terga domum dubia sub sorte relictam,
(0443A)Et spem futuri forte nutantem boni.
1051062 Audior, Urbem adeo, dextris successibus utar:
Domum revertor, Cassianum praedico.