Scripta sunt coelo duorum martyrum vocabula.
(0277A)871 Aureis quae Christus illic adnotavit litteris,
Sanguinis notis eadem scripta terris tradidit.
Pollet hoc felix per orbem terra Ibera stemmate.
5872 Hic locus dignus tenendis ossibus visus Deo,
Qui beatorum pudicus esset hospes corporum.
Hic calentes hausit undas caede tinctus duplici.
(0278A)Illitas cruore sancto nunc arenas incolae
Confrequentant obsecrantes voce, votis, munere.
10Exteri nec non et orbis huc colonus advenit:
Fama nam terras in omnes percucurrit proditrix,
Hic patronos esse mundi, quos precantes ambiant,
873 Nemo puras hic rogando frustra congessit preces:
(0279A)Laetus hinc tersis revertit supplicator fletibus,
15Omne, quod justum poposcit, impetratum sentiens.
Tanta pro nostris periclis cura suffragantium est,
Non sinunt, inane ut ullus voce murmur fuderit:
Audiunt, statimque ad aurem regis aeterni ferunt.
Inde larga fonte ab ipso dona terris influunt:
20Supplicum causas petitis quae medelis irrigant.
874 Nil suis bonus negavit Christus unquam testibus:
Testibus, quos nec catenae, dura nec mors terruit
(0280A)Unicum Deum fateri sanguinis dispendio:
Sanguinis sed tale damnum lux rependit longior.
25Hoc genus mortis decorum est: hoc probis dignum viris,
Membra morbis exedenda, texta venis languidis,
Hostico donare ferro, morte et hostem vincere.
Pulchra res ictum sub ense persecutoris pati:
875 Nobilis per vulnus amplum porta justis panditur:
30Lota mens in fonte rubro sede cordis exsilit.
(0281A)Nec rudem crudi laboris ante vitam duxerant
Milites, quos ad perenne cingulum Christus vocat,
Sueta virtus bello, et armis, militat sacrariis.
Caesaris vexilla linquunt, eligunt signum crucis,
35Proque ventosis draconum, quos gerebant, palliis,
876 Praeferunt insigne lignum, quod draconem subdidit.
(0282A)Vile censent expeditis ferre dextris spicula,
Machinis murum ferire, castra fossis cingere,
Impias manus cruentis inquinare stragibus.
40877 Forte tunc atrox secundos Israelis posteros
Ductor aulae mundialis ire ad aram jusserat,
Idolis litare nigris, esse Christi defugas.
Liberam succincta ferro pestis urgebat fidem:
(0283A)Illa virgas, et secures, et bisulcas ungulas
45878 Ultro fortis expetebat, Christi amore interrita.
(0284A)Carcer illigata duris colla boiis impedit,
(0285A)879 Barbaras forum per omne tortor exercet manus:
Veritas crimen putatur: vox fidelis plectitur.
Tunc et ense caesa virtus triste percussit solum,
50Et rogis ingesta moestis, ore flammas sorbuit:
Dulce tunc justis cremari, dulce ferrum perpeti.
Hic duorum cara fratrum concalescunt pectora:
Fida quos per omne tempus junxerat sodalitas.
Stant parati ferre quidquid sors tulisset ultima.
55 (0286A)Seu foret praebenda cervix ad bipennem publicam:
Verberum post vim crepantum, post catastas igneas,
880 Sive pardis offerendum pectus, aut leonibus.
Nosne Christo procreati mammonae dicabimur,
Et Dei formam gerentes serviemus saeculo?
60Absit ut coelestis ignis se tenebris misceat.
Sit satis quod capta primo vita sub chirographo,
(0287A)881 Debitum persolvit omne functa rebus Caesaris.
Tempus est Deo rependi quidquid est proprium Dei.
Ite, signorum magistri: et vos, tribuni, absistite.
65Aureos auferte torques, sauciorum praemia:
Clara nos hinc angelorum jam vocant stipendia.
Christus illic candidatis praesidet cohortibus.
Et throno regnans ab alto, damnat infames deos,
Vosque, qui ridenda vobis monstra divos fingitis.
70(0288A)Haec loquentes obruuntur mille poenis martyres,
Nexibus manus utrasque flexus involvit rigor,
Et chalybs attrita colla gravibus ambit circulis.
882 O vetustatis silentis obsoleta oblivio!
Invidentur ista nobis, fama et ipsa exstinguitur.
75Chartulas blasphemus olim nam satelles abstulit:
Ne tenacibus libellis erudita saecula
Ordinem, tempus, modumque passionis proditum
(0289A)883 Dulcibus linguis per aures posterorum spargerent.
Hoc tamen solum vetusta subtrahunt silentia,
80Jugibus longum catenis an capillum paverint:
Quo viros dolore tortor, quave poena ornaverit.
Illa laus occulta non est, nec senescit tempore,
Missa quod sursum per auras evolarunt munera,
Quae viam patere coeli praemicando ostenderent.
85Illius fidem figurans, nube fertur annulus:
Hic sui dat pignus oris, ut ferunt, orarium:
884 Quae superno rapta flatu lucis intrant intimum.
(0290A)Per poliliquentis axem fulgor auriabsconditur,
Ac diu visum sequacem textilis candor fugit:
90Subvehuntur usque in astra, nec videntur amplius.
Vidit hoc conventus astaus: ipse vidit carnifex,
Et manum repressit haerens, ac stupore oppalluit:
Sed tamen peregit ictum, ne periret gloria.
Jamne credis, bruta quondam Vasconum gentilitas,
95885 Quam sacrum crudelis error immolarit sanguinem?
Credis, in Deum relatos hostiarum spiritus?
(0291A)Cerne, quam palam feroces hic domentur daemones:
Qui lupino capta rictu devorant praecordia,
Strangulant mentes et ipsas, seque miscent sensibus.
100Tunc suo jam plenus hoste sistitur furens homo,
Spumeas efflans salivas, cruda torquens lumina,
Expiandus quaestione non suorum criminum.
Audias, nec tortor astat, ejulatus flebiles:
Scinditur per flagra corpus, nec flagellum cernitur,
105886 Crescit et suspensus ipse vinculis latentibus.
His modis spurcum latronem martyrum virtus quatit;
(0291B)Haec coercet, torquet, urit; haec catenas incutit;
Praedo vexatus relictis se medullis exuit.
(0292A)Linquit illaesam rapinam: faucibus siccis fugit:
110Ungue ab imo usque ad capillum salva reddit omnia,
Confitens, ardere sese: nam gehennae est incola.
Quid loquar purgata longis alba morbis corpora?
Algidus cum decoloros horror artus concutit:
Hic tumor vultum relinquit, hic color verus redit.
115Hoc bonum Salvator ipse, quo fruamur, praestitit,
Martyrum cum membra nostro consecravit oppido:
887 Sospitant quae nunc colonos, quos Iberus alluit.
(0292B)State nunc, hymnite, matres, pro receptis parvulis:
(0293A)Conjugum salute laeta vox maritarum strepat:
120Sit dies haec festa nobis, sit sacratum gaudium.