CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIovianus Pontanus

Iovianus Pontanus · Renacimiento

Parthenopeus — XVI Queritur ante limen puellae.

latín

Hic me marmoreum faceret deus, hic ego saxum,
quod premeret pedibus Fannia dura suis;
nani quotiens sacri peteret pia limina templi,
per mea membra suum saxea ferret iter,
et quotiens festis redeunt sua sacra diebus,
limine prodiret conspicienda suo.
Tunc ego, marmoreus quamvis nec sensile saxum,
gauderem nitidis ipse premi pedibus;
nam nihil est coeli subter regione creatum,
quod non delicias norit habere suas.

Quod, siquid Venererò Veneris seu spicula nescit,
durities artus induat illa meos;
et si te biduum cogar caruisse, necesse est
in speciemque abeat nostra figura rudem.
Una dies tantum est, qua te non, Fannia, vidi,
et sine iam videor sensibus esse meis;
altera, quam vereor, ne sit lux invida nobis
et siili de nostro nomine pondus iners.
Quicquid ero, merear cum de te, Fannia, maius,
o saltem strophium possit id esse tuum.

Sigue explorando

Por su autor
Iovianus Pontanus · 334 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Parthenopeus — XV Ad Charisium.Parthenopeus — XVII Ad Bacchum. →

Expediente

Autor
Iovianus Pontanus
Título
Parthenopeus — XVI Queritur ante limen puellae.
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-parthenopeus-xvi-queritur-ante-limen-puellae--iovianus-pontanus-ab216e
Cita recomendada
Iovianus Pontanus, «Parthenopeus — XVI Queritur ante limen puellae.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-parthenopeus-xvi-queritur-ante-limen-puellae--iovianus-pontanus-ab216e.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.