Ecce novum nobis indicit Cypria belluin,
ecce alias in me sumit Amor faculas.
Mater, io, iuvenem quis me tibi dulcibus ann'S
eripit et maestos ingerit in cineres?
Nam mea crudeles tetigerunt corda sagittae
atque animam petiit vulneris asperitas.
Mater, io. mea mater, io, succurre dolenti,
mater, io, migrat spiritus in tenebras;
et tu cara tuo soror o dulcissima fratri
ac per quam fuerat vivere dulce magis,
iamque vale, et cineres fratris, germana, repone
curabisque pias funeris exequias.
Cinnama, si insano dilexi semper amore
et placuit prae te femina nulla mihi,
o tantum liceat miserae sperare favillae,
ut post nostra tuus funera vivat amor.
Quamvis causa meae fueris tu mortis acerbae,
crimina non tua sunt, culpa sed est Veneris;
nam mihi, quod castam decuit praestare puellam,
a te servata est semper honesta fides;
non pretium mihi te, fulvum non abstulit aurum,
quaeque animos capiunt munera magna leves.
Sed quid liventis in me convertitis hydros
infaustasque faces, Tisiphonea cohors?
Farcite, crudeles Èrebi Ditisque ministrae,
et canis, et Stygii lurida cymba senis,
parche, non vestrum est manes retinere poetae;
Elysia est nobis namque parata domus.
lllic nos nitidi manet aurea Musa Catulli,
cuius adhuc edam Lesbia in ore sonat,
cui tantum dicunt hi se debere libelli,
quantum nec caro filia blanda patri,
quam iuveni ardenti multa cum dote maritam
perducit cari coniugis in gremium ;
illa suo grates persolvit laeta parenti,
quod dederit noinen coniugis ac dominae.
O quicumque meum comitati funus, amici,
vivite felices commemoresque mei ;
et siquando novos tulerit Campania vates
(namque illa et domus et patria Pieridum est,
illa mihi puero sedem studiumque Camoenae,
illa mihi nomen contulit ac dominam),
dicite me iuvenem perisse in amore, meaeque
unica quod fuerit femina causa necis.