Puella molli delicalior rosa,
quam vernus aer parturit
dulcique rore Memnonis nigri parens
rigat suavi in hortulo,
quae mane primo roscidis cinctos foliis
ornat nitentes ramulos;
ubi rubentem gemmeos scandens equos
Phoebus peragrat aethera,
tunc languidi floris breve et moriens decus
comas reflectit lassulas;
inox prona nudo decidit cacumine
honorque tam brevis perit.
Sic forma primis fìoret annis; indecens
ubi senectus advenit,
heu languet oris aurei nitens color,
quod ruga turpis exarat;
perit comarum fulgor et frontis decus
dentesque flavent candidi ;
pectus papillis invenustum languidis
sinus recondet sordidus,
quod nunc Eois lucidum gemmis nitet
tenuisque vestit fascia.
Nullas amantis audies maesti preces
duram querentis ianuam,
non serta lentis fixa cernes postibus
exclusi amantis munera;
sed sola noctes frigido cubans toro
nulli petita conteres.
Quin hoc iuventae floridum atque dulce ver
brevemque florem carpimus;
post lustra quinque iam senectus incipit
latensque surrepit modo.
Quare meorum o aura suavis ignium,
dies agamus candidos
noctesque divae conteramus integras,
quae mane lucet Hesperus.