In hoc monebas, optime LAMONI:
Non marte ab uno gloria turbido
Quaerenda bellorum fragore,
Per populos domitos, et urbes.
Nec sola priscis arma Quiritibus
Tractata, Romam terribilem hostibus
Fecere, non Afer subactus,
Aut Nomas, horribilisve Medus.
Sua et quieto carpitur è foro
Palma; et reportantur sine sanguine
Certi, per heroas togatos,
Pacificae Themidis triumphi.
Mihique is unus longe alios super
Laudetur heros: qui male nil sibi
Permittat impermissum, et alta
Mente, libidinibusque caecis,
Suisque votis imperet, abstinens
Optare, quae fas non prius annuat:
Refraenet iras, et volentes
Per populos, sine caede regnet:
Quod est honestum praeferat utili,
Vultu severo dona nocentium,
Pro jure mercando, superbus
Rejiciat, rigidusque judex.
Hac arte prisci Lamonidae decus
Coepere verum quaerere: sic avus,
Clarique majores, tuumque
Per patrios genus omne fastos,
Hac et supremum Lamonius parens
Legum in tribunal, justitiae integer
Pervenit, et coepit profundo
Ore suae dare jura genti.
Vides, ut alti pondere consilî
Momenta legum temperet; et suo
Componat aestus turbulentos
Eloquio, popularis aurae.
Mirata talem, te quoque Regia:
Orator urbis cum populo datus
Sermone regem non tacendo,
Pro patria alloquereris urbe.
Dijudicandis civibus unice
Attentus, aequum dividis omnibus;
Vanoque nugarum tumultu
Liber, amas solidum, ac requiris.
Jam sic paternam moribus in tuis
Agnosco virtutem, atque domesticum
Decus, redonatamque mundo
Justitiam, studio parentis.
Haec vestra laus est, inclyte LAMONI:
Virtute in una scilicet et domus
Lamoniae fortuna, et omnis
Spes meriti statuenda vestri.