Sic te non tua, PERERI,
Sic est nulla decentius
Scripsit, tempore pristino,
Aetas, nulla disertiuş:
Quam quod scribere coepimus.
Nostro purius haud fuit
Saeclum, nec magis elegans.
Ut verum fatear tamen,
Dum sic quaerimus anxie
Linguae munditiem, omnibus
Sparsam denique gratiis;
Et dum difficiles nimis,
Et tersi, et graciles sumus:
Nervos, crede mihi, suos
Verbis ah! male sedulî,
Justa et pondera deminus.
Sic et destituit sua
Sermonem prope dignitas.
Si nescis, ea, PERERI,
Circumspecta sagacitas
Scribendi, et nimis anxia
Quae nunc sedulitas viget,
Prorsus sic animorum egens
Nos jam carmine patrio
Tractandae fidibus lyrae
Prorsus reddidit impares,
Aetas nostra superbior
Audax quidquid et insolens,
Sermoni est patrio illitum,
Duris respuit auribus.
Ergo si fide Gallica
Nostri forte paraverint
Vates pulvere bellico
Nigrum dicere Principem,
Dam Burgunda quatit suo
Victor moenia fulmine,
Et Reges canere et Deos:
His est protinus altior
Affectanda polo via;
Nec tam grandia debili
Enarranda modo: juvat
Ferri, quo rapit impetus:
Et mortalibus invium,
Pennis sortibus, arduas
Trans nubes, per iter sequi:
Et per certa pericula
Prudentis petulantiae,
Multo non sine numine,
Et non degeneri gravis
Pertractanda modo chelis.
At nos grandis Horatii,
Quantum possumus, aemuli,
Nos Romana quibus lyra
Majores animos facit,
Felicemque licentiam:
Ut multo melioribus
Pennis, ô bone PERERI,
Altos tollere spiritus
Praeclare temerarii
Audemus, quoties viros
Fortes dicimus ad lyram:
Versus immeritos mori
Soli scribere novimus.