CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIanus Dousa

Ianus Dousa · Barroco

Odae Lugdunenses — Ode Lugdunensis II. In gratiam Lugduni Batavorum, virtute Dei Auxiliaris secunda eaque gravissima obsidione liberatae, ac tandem ex Orci, hoc est Hispanorum faucibus ereptae, ac restitutae.

latín

O Nec Batavi degener ingenî,
Nec hausta* belli fluctibus: haud mihi
Sedes paterna, sed paternum
Proximè agrum sita Lugodunum:

5Seu culta mavis Laeda vocarier,
Utroque foelix nomine civitas.
Sed nec vetustatis mihi ergò
Cara minus: socia, atque amica [I,ii fol. B4r]

Quondam Latini nominis, & caput
10Germaniarum: credere si licet
Fastis, nec Antoniniana
Falsa pinax: faciuntque nobis

Britannicae arcis relliquiae fidem,
Vicusque Catthorum: hîc ubi tertium
15Rheni ostium, tunc usque pleno
In mare se exonerantis alvêo.

Quid, non videre hîc mille nomismata
Quasi tabellas naufragii licet?
Hîc imbrices notare scriptos,
20Hîc lapides monumenta Caii est?

Sed nec Severi his nomen abest locis,
Aut Pertinacis: nota etiam tua
Moneta Flavi hîc. at mage illa
Est operae pretium referre,

25Paene umbilicum quod medii oppidi
Insedit umbris pomiferis nemus,
Situm & loco, acclivi undequaque
In tumulo, editiore Pyrgum.

Quem circinato moenium ut ambitu,
30Sic arcuatis fornicibus novum
Putatur Engistus Britanno
Orbe redux posuisse victor.

Et prisca multa hîc. denique quem latent
Antiquitatus rudera, quà vetus
35Romaeoburgum Albiniana ad
Castra, quasi digito, expeditum [I,ii fol. B4v]

Ducit viatorem. Horrea nec loquar,
Rheni per actam disposita horrea
Romana: cum pax alma Belgas,
40Alta quies Batavos haberet,

Non castra, uti nunc. heu ubi tempora,
Cum liberi, immunesque onerum omnium,
Obnoxii & nullis tributis
Cattigenae: neque publicani

45Quisquam timeret lucripetas manus;
Sed belli in usum sepositi viros
Tantum ministrarent, & arma
Imperio, dominaeque Romae?

O seculum illud si redeat modò,
50Originem omnis quo videam mali,
Istos agasones Iberos,
Coprophorosque, amethystinatam

Hanc dico Lernam, illò unde malum huc pedem
Tulere, Gades usque, vel ultimas
55Efferri in oras: non Linus me
Carminibus, neque vincat Orpheî

Testudo, quamvis huic genitrix, pater
Illi adsit, Orphêo Calliope, at Lino
Apollo. nunc contracta serpit
60Vix inopi mihi vena rivo.

Non te meis, non Laeda ideò tamen
Indictam abire, ô, versiculis sinam:
Totque oppidanorum labores
Dente teri male putris aevi.

65Tu me, Vibaldi cum fugerem manum,
Piraticam ob vim linquere patrii
Haeredii coactus arva,
Et Boreae, mea regna, vicum.

Vicini avitum littoris hospitem,
70Altum, atque fotum ceu gremio tuo
Civem recepisti, novique
Hospitii cumulasti honore.

Exin secundum vota biennium
Curis soluto viximus otio,
75Et pace florentes, bonisque
Rebus, amicitiaque Vorstî.

Donec refulgens sol melior polo
Luxit cupitam Cattigenis facem,
Qua parta libertas, tuoque
80Hesperiae iuga servitutis

Excussa collo: iura Bataviae
Reducta, Ibero pressa diu pede.
Hîc qua fide, & fidelitate
Adfuerim tibi, civibusque

85Quàm fortem opellam praestiterim tuis,
Callere nemo te melius potest:
Ut quae ipsa non aurita dico,
Sed fueris oculata testis.

Cuius rei ergò me quoque, cum novum
90Urgeret hostis obsidium, auspicem
Nuper tibi elegisti, & uni
Ipsa tui populi ducatum [I,ii fol. B5v]

Ultrò tot inter millia deferens,
Iussisti, ut essem praesidio bonis,
95Exemplo inexpertis, timori
Rerum avidis nimis, heu, novarum.

Et hîc fidelem scis operam tibi
Navasse, blandis conditionibus
Dissentientem, quas ferebant
100Huterius, Mathenesiusque.

Qui gratiae obtentu, heu, velut illice
Caesto, usitatis tendiculis sibi,
Fame fatigatos studebant
Illaqueare animos popelli:

105Semper quidem, illo at praecipuè die,
In re frequentes cum fuimus simul
Lanoïana, Impunitatem,
Et Veniam ingeminante clarè

Ipso Tribunatu, ac modò non fide
110Iubente. quidní? sic homines erant,
Exulcerata veritatis
In studium, fideique Poenae,

Insanienti gens sapientiae
Addicta, sacris Flaminicis egens.
115Cuius rei ergò & lingulacas
Omne genus puto, Caerulique

Saxi agmen in nos, quippe famelicum.
Anusque quantum est, & silicernia
Civere. sed nec obstetricum
120Defuit his labor, aut voluntas, [I,ii fol. B6r]

Puerperi quae causam agerent gregis,
Partû negantes posse operam dari
Succi indigo. & clam saepe, nî mox
Deditio fieret, minari

125De nocte vectes, atque repagula
Portarum, & urbis claustra refringere,
Morasque valvarum, ante caesis
Excubiis, vigilique caetu.

Ad oppidum hosti quò pateat via
130Tranquilla, quod tentatum aliquoties
Abrupit à tergo maniplus,
Qui statione metu relicta

Cessere. quorum perfidiae obviam
Si me isse dicam, plus nimio mihi
135Sumam impudens, nec sim ferendus.
Ille Deus, Deus ille nostri

Laeda, ô, misertus restitit, ille te
Tutatus & nos praesidio est suo.
Ille Imperator noster, ille
140Excubitor fuit, atque custos.

Idem ille, qui coelum & mare temperans
Ventosque tollit, vel premit, ut libet,
Non carcere inclusos, ut olim
Aeoliae dominator aulae.

145Sed nec tridente, aut cuspide rem gerens,
Nutu procellas, atque hyemes regit:
Nutu profundum, & impotentes
Mulcet aquas, aperitque Syrtes. [I,ii fol. B6v]

Qui nempe & aestus aequoreos tibi
150Auxit secundo flamine Caeciae,
Iniuria quo abacta Cauri
Aggeribus rediere ruptis

Undantum aquarum flumina, non sine
Maris tumultu. nec satis, Africus
155Sequutus: hunc iuvere nimbi
Assidui, pluviique rores.

Quid multa? tandem nos voluit Deus
Via beare hac. scilicet ut foret,
Rheni per agrum quae tua usque
160Moenia aquis daret aura cursum.

Qui, iam tibi paene & macie, & fame
Findente costas (ô nova temporum
Vicissitudo) non medimno,
Non modio, neque choenice, (ut mos)

165Sed horreo ipso triticeas opes
Admensus, halec, & muriatica
Refudit ad plenum benigno.
Luxuriae genus omne cornu.

Pomona fructus neu referam tuos,
170Pressique lactus munera caseos:
Tinas mero, essertasque Zytho,
Mellis item, butyrique rivos.

Illi ergo par te dicere gratias,
Decetque laudes: atque aditis Deum
175Vocis reclusis saxa & ipsa,
Ipsum etiam resonare Pyrgum [I,ii fol. B7r]

Docere. qui nos tam prope perditos,
Post quadrimestris obsidii moras,
Oclo* saginante & paterno,
180Ceu Solimos miseratus olim:

Cum fulminis ritu, aligeri unius
Difflante Phoenicum agmina spiritu,
Centena millia, octiesque
Una decem dedit hora letho.

185Sic & Dei nunc non sine numine
Corda insolentum perculit hostium
Perterrefacta machinarum
Horrisono Boïsotus aere.

O quae voluptas, quae tibi gaudia
190Pessum ire spectanti, & fluvio impetu
Undantium arvorum per aequor
Naufragium facere, abripique

Malam in crucem Hispanum? Ut volupe, ut novum
Spectaculum tam suave oculis dari?
195Ut cuncta mirari peracta,
Quae fieri neque posse falsus

Iurarat hostis: quin citius, manu
Futurum, & astra ut, more Promaetheî
Prehenderemus, quàm imminenti
200Nos Deus eriperet periclo.

Manu prebendas astra poli licet
Baldaee, dignus Caucasea alite.
Pulsis tuis tecum, imminenti
Nos Deus eripuit periclo.

205Sed ut facetum Laeda, ut amabile
Audire gratantum agmina civium
Famemque, & exactos labores?
Ut meminisse iuvat malorum?

Certè videbar luci iterum datus,
210Vix mî ipse credens carnifices manus
Exisse, & in tuto videre
Me patriae superesse civem.

Camille noster ô Boïsoticae
Lux gentis, unum quem Batavi Ordines
215Suae esse praefectum, simulque
Mattiacae voluere classi.

Partesque primas cui dedit oppidum
Fame levandi provida vindicis,
Cura Aurasini, coepta cuius
220Auspiciis, tibi res peracta est.

O Christianae militiae decus
Loïse: soli nam tibi post Deum,
Et Principem, acceptam, tuisque
Auxiliis ferimus salutem.

225Quod vivimus, quodque aethere vescimur,
Tuum Loïse est. tu bona, tu lares,
Nurusque, liberosque nostros,
Urbis & hanc faciem, Dei in nos

Amore summo, ac Principis optimi,
230Periculisque & consiliis tuis
Ferro, atque flamma, ac paene fati
Faucibus eripuisti, & enses [I,ii fol. B8r]

Curvasti Iberos. accipe adoreas
Virtute partas, accipe Civicam:
235Non simplici ê lauro, sed auro
Mille simul meritus coronas.

Maiora porrò Nobilitas tibi.
Nostra, & Senatus, & populus parant,
Nummum aureum, aureumque torquem.
240Cui similem, puto, Gallo ademptum

Quondam Titus collo applicuit suo,
Insigne Torquati: unde etiam notam
Transmisit in seros nepotes,
Dignus eques meliore fato.

245E marcido urbis gramine nos damus
Obsidionalem intereà hanc tibi
Prò tempore, Imperator. at tu
Despicere hoc levidense quamvis

Caveto munus pauperis oppidi.
250Auro imparem & nos dum tibi cudimus
Nummum, & monile, nominum cum,
PRINCIPIS OB MERITUM, DUCISQUE,

Inscriptione hac, PRINCIPIS AURASI,
DUCIS LOISI, sed Boïsotica
255De gente: quorum iuncta saepe
Laetus ego referam, libensque

Trophaea vates. sic etiam additus
Mars à Camoenis saepe Iovi est suo.
Hic fulminum vi victor, ille
260Sanguinea metuendus hasta. [I,ii fol. B8v]

Nunc Laeda vellens auriculam mihi
Appellat, oblitum & queritur sui.
Mi vive longum, vive dulcis
Hospita: vera etenim fatebor,

265Dulcis fuisti: vive diu precor,
Nec commeatus indiga, nec peni,
O cara Lugdunum: tibi nec
Proditio, noceantve fraudes

Domestici hostis. hoc patriae est opus,
270Et principi. hoc te velle etiam decet.
Sed vis, potesque. ave ergo magni
Omne memor Boïsoti in aevum.

Sigue explorando

Por su autor
Ianus Dousa · 28 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Odae Lugdunenses — Odarum Lugdunensium liber I.Odae Lugdunenses — Ode Lugdunensis III. Ad Eandem. →

Expediente

Autor
Ianus Dousa
Título
Odae Lugdunenses — Ode Lugdunensis II. In gratiam Lugduni Batavorum, virtute Dei Auxiliaris secunda eaque gravissima obsidione liberatae, ac tandem ex Orci, hoc est Hispanorum faucibus ereptae, ac restitutae.
Lengua
latín
Época
Barroco
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-odae-lugdunenses-ode-lugdunensis-ii-in-gratiam-l--ianus-dousa-b56e84
Cita recomendada
Ianus Dousa, «Odae Lugdunenses — Ode Lugdunensis II. In gratiam Lugduni Batavorum, virtute Dei Auxiliaris secunda eaque gravissima obsidione liberatae, ac tandem ex Orci, hoc est Hispanorum faucibus ereptae, ac restitutae.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-odae-lugdunenses-ode-lugdunensis-ii-in-gratiam-l--ianus-dousa-b56e84.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.