CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIanus Dousa

Ianus Dousa · Barroco

Odae Lugdunenses — Odarum Lugdunensium liber I.

latín

DIgnus levati iam obsidio Ducis,
Dignus Poëtae sit venia labor,
Si liberatori, hospitique
Hospes agit, socioque grates

5Vetus sodalis, quo pote carmine:
Tollitque, quando non aliud potest,
In astra victorem, & salutem
Ipse suam sibi gratulatur:

Obsessionis Hesperiae memor,
10Memorque longae, quam tulerit, famis.
Sperare non ullam salutem
Quando salus fuit una victis.

Nam, vera si fas dicere, sed puto
Lugdunum apud te dicere fas mihi,
15Douzae tuo ab modo angor, & crux,
Curaque: nunc decus, & voluptas: [I,i fol. A1v]

Quàm paenè longis obsidii malis,
Fameque tuque, & dux ego in ultimum
Discrimen usque adducti Iberis
20Addidimus cumulum triumphis?

Districtus, eheu, iam iugulis super
Pendebat ensis. ut taceam faces,
Lamnasque, & uncos, atque iactus
De Lapide horribiles deorsum.

25Iam decolores sanguine civico
Videbar auctas cernere Rheni aquas
Undare, & horrendam cruoris
Diluviem patriae minari:

Stagnantibus prò, quas dare dixerat
30Vicinus, undis. quippe cadaverum
Facturus immanes acervos
Et Lacus, & laqueus parati:

Lacus propinquis fluctubus obrutos
Missurus Harlemum: at laqueus gulas
35Fracturus infoelice fixis
Arbore, furciferoque trunco.

Quid turba vultus aemula ducitis?
An vana vobis hac videor loqui?
Atqui suam Baldaeo in hanc rem
40Carnifices operam locarant

Simul trecenti: quamquam operi huic Iber
Vel ipse solus sufficeret, neque
Tortore tortor indigeret,
Carnificis ope carnifexve. [I,i fol. A2r]

45Heu quot tuorum & qualia funera
Laeda extulisses, sed tumuli procul
Honore, quêis Hispanus omnem
Aethera pro tumulo dedisset?

Heu quot gementes ense sub impio
50Senes videres, & mulierculas
Anus, quot infantes parentum
Uberibus madidis revulsos,

Pilisque & hastis ludibrium obiici:
Artus breves his comminui: hos solo,
55Aut pârieti illidi: inde Nymphas
Hostis ad arbitrium pudenda

Pati: exoletas contrà acie, aut aquis
Perire: venum parte alia dari,
Ceu voce praeconis sub hasta,
60Virginei exuvias pudoris.

Haec, & modi huius plura tibi, ac tuis
Scibas parari: non ideò tamen
A calle deflexisse honesti
Visa semel: sed eò mage usque

65Magisque Iberos spernere nuncios,
Qui gratiae spe, qui exitii metu
Melle illitis minis studebant
Pertrahere in sua vota cives.

Memor sacramenti, & fidei tuo
70Pactae Aurasino: nec dum etiam puto
Oblita moris hostici, cûi
Poena fides vetus est in armis. [I,i fol. A2v]

Egena quamvis praesidii, & peni,
Et commeatus obsidio novo
75Existimata impar: at ipsa
Pauper eras, eademque fortis.

Quamvis tua extra moenia nil nisi
Hostile, quoquò lumina verteres,
Valla, atque fossas, aggeresque
80Aspiceres, & Ibera castra.

Nec Galla abessent auxilia bis, neque
Germana, Baldaei Imperii alite,
Et militum, & munitionum
Vi valida, numeroque fretis:

85Et perfugarum vocibus improba
Victoriae spe magna sonantium:
Datoribusque impunitatis
Hutherio, Mathenesioque

Quae cuncta, cuncti qui pariter simul
90Juvante Lanôö in patriae suae
Iurasse, conspirasse visi
Perniciem populariumque:

Quas non dederunt insidias tibi,
Mistasque dictis terrificis preces?
95Muros minati saepe raptim
Ignibus, atque globis rotatis

Se diruturos fulminis in modum,
Et perdituros omnia: sed sua in
Contrarium spes vertit ipsis:
100Vota Deo rata non habente haec. [I,i fol. A3r]

Prudentiam qui, cordaque mascula,
Qui consilî vim nunquam alias dati
Suo Imperatori Aurasino
Contulit, & Patribus Batavis:

105Auctorque nostris ordinibus fuit,
Non usitati tramitis orbitam
Tentare, quidvis experiri
Denique, quò tibi provideri

De commeatu possit* idoneo,
110Atque obsidentum spes fieri irritae.
At machinis quêis istud, & qua
Confieri ratione possit*

Per hostium castra, hoc opus, hic labor:
Iuvante sed nil difficile est Deo.
115Septis is, emissariisque
Suasit, & obiicibus reclusis

Laxas habenas Oceano dare,
Iussam vetans hunc littoribus fidem
Servare: quae Lugduno opus nil,
120Non mage quam venia Cuningae.

Verum est marinis auxiliis opus:
Opus procellis, & pluvio Iove:
Opus Salae, & Mosae refractis
Molibus, aggeribusque ruptis

125Aquae attrahi vim Tethyos è sinu.
Sententia hac nec ulla prior fuit,
Iucundiorve: quam Senatus,
Omnis item Populus sequuti, [I,i fol. A3v]

Ordoque Equestris. hinc odii faces
130In Busam, & ipsum gliscere Principem,
Sed unde nati? certè ab illis,
Qui vel amicitiae sub umbra

Reîpublicae intrà viscera, & in sinu
Nobiscum habent rem, spargere frigidam
135Gens docta, quandocunque nobis
Exitium struit hostis extrà,

Aut his, qui haberi se medios volunt,
Vel Euclionum de genere, & quibus
Magis sua, & privata, quàm Res
140Publica curae erat, atque cordi.

Quae quò minus cara his erat, hoc magis
Referre visum est Principem, & Ordines,
Ut tempori obsessae levamen
Alluvies properaret urbi,

145Curare: avaris nec querimoniis
Agrariorum, nec patriae affici
Incommodis, periculisque,
Dum sociis ea sint saluti.

Ergo terendis apta ligonibus
150Accingit omnis sese operi cohors,
Non gratis, at conducta magno
Pars bona, ne pretio empta dicam.

Fit vasta Mosaeque, & maris auctibus
Opposta molestiam Salicus salo
155Dehiscit agger, publicumque
Fervet opus novitate facti. [I,i fol. A4r]

Quid mirum? ubi in re, qui caput est rei,
Praesente Princeps ipse aderat suis,
Fossoribus mentem, atque vires
160Sufficiens, stimulosque subdens.

Tum verò in herboso & stabili solo
Succrescere aequor conspiceres novum,
Cum rursus ac prorsus fluenti
Mobilis alluvionis unda,

165Alterni & aestus: & segetem & domos
Raptantis unà, non sine fluminum
Fragore vasto proruentum
Agmine per cava, perque tractus

Agri Scydami, laetaque praedia
170Gaudana, Delphorum aemula pascuis,
Tunc expetitis mersa primum
Fluctibus, & placita Amphitrite.

Quis credat? & fòrs inficias sequens
Hoc ibit aetas: iamque per omnia
175Discrimine stat paene nullo
Aequa mari patefacta tellus.

Foenique metas, & Cereris sata
Suis sub undis Nereïdes stupent,
Ridente Protheô, piscium dum
180Dimidia genus haeret ulmo:

Atque ipsa tantum non aviariae
Colit, palumbis procul alite
Pulsa: sacram quam, propriamque
Esse sibi voluit Dione. [I,i fol. A4v]

185Nec ulla aratro iugera vindices
Aquae relinquunt: magnaque agrestium
Pars mersa: comparentque passim
Quid? nisi naufragii tabellae,

Heu perfidarum fragmina navium,
190Truncaeque puppes? quas veluti vada
Formidet ignotasque cautes,
Alterius monitus periclo,

Labens propinquis vector ab oppidis,
Flectatque cursus. quaeque equitem modò
195Nautis inaccessa, & phaselis,
Seu celerem loca passa currum,

Ratem, atque ventis vela patentiae
Perferre discunt. quaque stetit prius
Foelice trunco, nunc eadem
200Per spatium genitalis arvi

It versa quercus in facies novas,
Secans citato non ità cognita
Sibi ante cursu viliginosi
Terga soli: patriasque stirpes.

205Naturae eunt praepostera legibus
Iam cuncta: lucus qui fuerat, lacus
Apparet, insalumque migrat
Omne solum, superante fluctu.

Novum ecce Fanum: pagus erat modo
210Palus repente est. quid tamen haec iuvant?
Num Terminalis, quique Rheni
Separat à regione Delphos, [I,i fol. A5r]

Num commeatu nos prohibet minus
Firmatus agger praesidio, & moris
215Muniminum Hildami? quis autem
Molis opus superare tantae,

Quis possit? ô dilecte Deo nimis
Loïse vindex. hîc opera tua
Est usus, hîc fratris lacertis
220Herculeo paribus labori:

Provinciae hûic te sed patriae Ordines,
Omnisque cum Loeda urbe Batavia
Delegit, ut praefectus esses
Mattiacae, Batavaeque classi.

225Re non minus quàm consilio bonus,
Audaxque caecis ferre periculis
Pedem: nec expavere raptim
Tempora per cava transmeantum

Et hinc per aures, hincque tonantium.
230Abenearum sibila glandium,
Ad arma quandocunque ad arma
Horrida signa tubae vocarent.

Testis cruentos in mare vortices
Volvens Britanum Scaldis ad oppidum
235Bergam, quod à limbo, institaque
Nomen habet, Thetis ipsa testis.

Tunc Herculi cum saevus Iber tibi,
Heu, mole plusquam Gerionacea
Tribusque praefectis timenda
240Classe ferox, catapulta Ibera

Orbem iocundi luminis abstulit:
Pessumque navim paene dedit tuam:
Quid hostis exultas, & ante
Tempus Iö canis, & Triumphe?

245Victoriam praecedit ovatio,
Haec vertet at mox in lachrymas tibi,
Et funera. heu quanto tibi unus
Constitit hic oculus Loïsi?

Pro quo coacti linquere lumina
250Plus mille Iberi: ne referam Ausonas,
Gallosve, Germanosve: magnis
Piscibus, alitibusque praeda

Iactantur algae more cadavera.
O suave nautis Mattiacis nimis
255Spectaculum Hispanos natantes
Cernere: non homines, sed vires.

Magna haec fatemur, magna quidem, ô bone,
Maiora si non illa forent tamen,
Ad patriae telluris oras
260Bella, gravi memoranda plectro

Pugnata Marte, atque auspiciis tu:
Qua Scaldis ingens, nomine item Scopi
Arx dicta, propugnaculumque
Mattiaco oppositum furori

265Lilloïano praesidet aggeri.
Quae cuncta, quae tu spiritu, uti puto,
Dei, nec erro non sine aeris
Fulminibus, volucrique ferro [I,i fol. A6r]

Difflare, & hostem praesidiariis
270Fisum latebris, & positu loci
Nido erutum suo in patentes
Luminis extrahere ausus oras.

Maiora si non illa etiam forent,
Bis octo (mersas adiice sex rates).
275Viris probè instructas, & armis
Hostibus eripuisse, cumque his

Tormenta centum bellica: denique
Vicarium ipsum classis, item Duces,
Et primipilos, quique summum
280Imperium in genus hoc habebat

Hamstedianae progenies domus,
Praetoria cum nave Thalassico
Vexisse captivos triumpho
Eximiae spolia ampla laudis.

285Gregarium nam quid genus attinet
Referre? pessum quos pariter simul,
Pronosque per caput, pedesque
In freta precipites dedisti.

Sed vince terra, iam pelagus tuum est:
290Nec te periclum terreat, aut labor.
Magni laboris magna merces,
Estque sibi pretium ipsa virtus.

Virtus negata lubricum iter via
Tentans, nec unctas ex facili petens
295Palmas: anhelanti sed ore
Usque ferens per acuta plantam. [I,i fol. A6v]

Sed ô, sed aures iam crepitus ferit
Tonantis aeris: Martia iam sonant
Tormenta, iam fragor tuborum
300Sulphuris, & salis, atque nitri.

Iam glandeae ictus vi segetis polus
Remugit. heu quantum, heu spatij est tamen
Haec inter, & nos? heu quot Hydrae
Semina conficienda restant?

305Ducenda per tot millia passuum
Fluenta, quantum Flaminius Lacus,
Flaevusque, Lugdunia, distant
Moenia Rotterodamo ab urbe.

Ducenda: quid tum? adde etiam in solum
310Acclive, quanto Loedae ager, & plaga
Rheni, Scylandae, Delphicaeque
Altior est regionis ora.

Omitto palos auxiliaribus
Obstacula undis dicere, & obiices,
315Sudesque defixas sub alto,
Hesperii indicium timoris.

Inserta fundo culmina nec libet
Referre, & aequos moenibus aggeres,
Molesque, praesens unde nobis
320Exitium peperisset hostis,

Parcente fessis* ni Batavis Deo,
Via una tandem inventa foret tibi
Loïse, quà importare fruges,
Quaque cibi genus omne posses [I,i fol. A7r]

325Lugdunum in urbem. namque Colonia,
Dulci à propinquo cui titulus Lacu est,
Nostris inaccessa, irritoque
Impete sollicitata pridem

Seguardianam flectere iter Viam
330Versus monebat: scilicet ipso aqua
Cursu vocante huc, Caecieque
Flaminibus toties cupitis.

Praesente quorum subsidio, & Dei
Iuvante victus numine, non modo
335Hostis Sutermaeram coactus
Linquere, verum etiam recessus

Benthusiae, usque ad Nordaicum sinum,
Et Porta nomen Pascua quêis dedit,
Rectaque quae Suteroaldae
340Usque sacras Via ducit aedes.

Nequicquam Ibero praesidio minax
Vastatur agger, quicquid & obiicum
Inter Lacum, Benthusiamque est:
Fit via vi, patefitque velis.

345At qui misellis haec bona civibus
Redux in urbem nuncius adferat
Est nemo. ità omnes ex eodem
Fonte simul Stygii soporis

Oblivionis pocula quae vocant
350Traxisse visi. fòrs sapiunt sua
Sententia, ut qui ferre rursus
Esuriem, obsidiumque nolint. [I,i fol. A7v]

Quos esurisse hei plus nimio est semel,
Semelque passos obsidium satis.
355At non columbae sic Diones,
Quae cupidis sine fine solae

Mansere fidae rebus in ultimis,
Loïse, iussi dum memores tui
Nexas pedi ferunt tabellas.
360Quid vigil obsidio, quid arces,

Aut valla prosunt, per spatia invii
Eunte coeli nuncio? idem Harlemî
Fecere Bruti exemplo, ab acri
Cum Mutinae urbs premeretur hoste.

365Sed rursus aures iam tonitru quatit
Aeris, micantque incendia, non sine
Caligine, obductumque coelum in
Fumum abit, & piceos vapores.

At non vapores sic picei nocent
370Incendiorum, fumeà non ita
Caligo, quàm silvae comantes,
Quàm nemora, umbriferique saltus.

Desiderato iam nimium diu
Spectaculo nos qui prohibent frui,
375Notare quòminus queamus
Nordaicae bona signa pugnae.

Umbrae invidentes, & nemorum comae,
Silvaeque spissae, quid iuvat oppidi, ô,
Dulcissimo privare fructu
380Lumina, nec sinere uti ocellis?

At quantum amabo, quantum erat, ut semel
Nostro arbitratu nos pateremini
Spectare per rimam hanc, vel illam
Auraicam modò posse classem?

385Hoc gaudio nos tam diu, & his bonis
Carere? certum est, Pancraticam ocius
Turrim petam, ascendamque. cunctis
Altior est locus ille sylvis.

Videre pristes hinc procul, & rates
390Pictas licebit, signaque singulis
Affixa: nec videre tantum,
Verum etiam numerare totam, atque

Obire classem. fallimur? an qui amant,
Gaudent sibi ipsi fingere somnia?
395At nil puto hîc imaginosum est,
Sed vigilans video ecce amicas,

Videre certè vel videor notas,
Praetoriique insignia carbasi:
Deque aere tormentorum in auras
400Surgere fumificos vapores.

Macti este fortes, quos veneror, viri.
Macti Batavi, & Mattiaci Duces.
Macte Imperator, macte ductor
Nassoviae Boïsote classis.

405Non usitato pergite tramite
Irrumpere arces, ire per ardua,
Depellere obsessis propinquum
Civibus exitium, famemque. [I,i fol. A8v]

Tu vero, votis quem sibi tam diu
410Suspirat omnis Belgica vindicem,
Prae caeterisque Lugodunum,
O patriae Pater, atque custos

Averte genti perniciem tuae.
Nec est, sibi Dux quod metuat tuus
415Ab hoste, te vivo Aurasine:
Quod metuat tua Laeda, non est.

Coelo supinas te siquidem manus
Ferente, non se cernis, ut aequoris
Attollat aestus, & capessant
420Morigeri tua iussa venti?

Sed quid boni nam Cypridis attulit
Emensus altum nuncius aethera?
Agnosco speratas tabellas,
Iamque manum toties cupitam.

425Tua haec Loïse est, qua trepidis opem
Addicis almam tempore in ultimo.
O literae optatae, ô iocundae
Mî meminisse diem voluptas:

Vocanda votis ô quoties meis
430Nox illa, dextra cum pariter simul,
Laevaque, qua Stompuicum adusque
Ducit iter solitos agrestes

Sacraviensi calle Coloniam
Versùm occupato, fulmineo impetu
435Adortus Hispanum, in timorem
Inque fugam subito dedisti: [I,i fol. B1r]

Verum in timorem, veram etiam in fugam:
Suscepta quae frustrà, aut temere sunt
Plaerisque, quos ferrum, vel unda
440Abstulit in Barathrum, crucemque.

Testes triremes, quas decies quater
Classi coactus addere Celtiber
Nostrae: Suteroälda testis.
Ipse licet videas, ut aptis,

445Et expeditis sarcinulis nothi
Migrant coloni, iure duëllico
Et Mauritano possidentes
Mancipio nihil, omnia usu.

Nec templa prosunt his sua, nec foci,
450Asyla, & arae: sed fugiunt focis,
Templisque desertis, & aris:
Nullaque spes nocuis Asyli est.

Manipulares nam quid agant, metu
Quassis Tribunis? iamque receptui
455Lupo canente ipso, palamque
Colligere accelerante vasa.

Qui caeco anhelans limite, iter tamen
Emensus udum est, sed glaber, ac madens,
Imò impedimentis relictis
460Cum vidulis, corioque tecta

Capsa, tabella quêis inerant Ducum,
Et codicilli. quaeris ubi cohors?
Pars caesa, pars tellure in uda
Mersa natat, reliqui fugati. [I,i fol. B1v]

465Facta & tubi ipsis murifragi unius
Iactura, praeter quos nemorum abdita
Dedere. pars adhuc enim unà
Cum dominis latet heu profundo

Depressa. quanto tu sapientius
470Baldaee? qui, post principia ut fores
Iam caveras tibi ante, Pyrrhi
More loco catus Imperator.

En ordine apto quot fluitant mari
Patente vela? hinc Foemineum occupant
475Pontem: inde Maerburgum, Lacumque
Flaminium, reserantque claustra.

At restat unus nunc etiam scrupus
Lamberte molis septa tuae, loci
Munita natura, virûmque
480Praesidio, validisque gerris.

Hic pungit altè cor stimulus mihi.
Quid hoc novi? ipsi sponte sua fugae
Dant terga, perculsique corda
Insolito trepidant pavore.

485Gaudete cives, ipsaque sydera
Transscendat index laetitiae sonus:
Grataque voce, Iö Triumphe
Bis, ter Iö, quater & Triumphe,

Iöque Paean dicite, Iö, Iö
490Triumphe, Paean. en cupidae imminet
Loïsus Urbi, ligneoque
Vectus equo per aquosa Tempe, [I,i fol. B2r]

Capessit ad nos versus ovans gradum
Speratus hospes. sed remoramini
495Iö Triumphe, Iöque Paean
Dicere, & ingeminare Paean.

Nec voce vobis Stentorea hîc opus:
Iö Triumphe expromere opus modo.
Iö Triumphe, iö placebit
500Vox decies repetita Paean.

Sed iam Camillus noster abest prope.
Eamus omnis obvia civitas.
Eamus, laudes Loïso
Unanimi cumulemus ore.

505Nunc plectra Musae pellere, nunc lyram,
Eburna tempus plectra, lyram auream:
Nunc viva, olorinaque voce
Exanimes animare versus.

Deoque summo dicere gratias,
510Referre quando nostrae opis est minus.
Mutavit ille Laedam in urbem,
Et Batavos sua dura corda,

Mutante Laeda urbe, & Batavis sua.
Hollanda parcagens fuerat manu,
515Levique castiganda flagro.
Heu meritò ob malefacta dextra

Parcente castigavit eam Deus:
Amica at idem pectora denuò
In poenitentem nunc resumpsit?
520Lenis ut est, facilisque flecti,

Auremque promptus supplicibus suis
Praebere. mutant astra poli vices,
Mutantur & poli vicissim
Sydera, res variante fato.

525Iberus ultrò Cattigenas prius
Audax iniquo Marte petiverat:
Nunc ultrò at aequo Marte contra,
Mutua uti faciant, Iberos

Qui se petebant, Cattigenae petent.
530Iter reclusum est, claustra patent: licet
Impune Gaudam, & ire Delphos
Calle novo, per Ibera castra.

Manu ire factum per pelagus licet,
Iustasque paenas Laeda reposcere
535Prò civibus, quos fortè ferrum,
Vel tibi glans inimica ademit.

Camille noster flos Boïsoticae
Loise gentis, sume superbiam
Virtute partam, Iö Triumphe
540Bis, ter Iö, atque iterum Triumphe.

Tibi ‘ne Magnus dicere se parem,
Tibi ‘ne Magni filius audeat?
At casus amborum, exitusque
Hoc prohibent: quid enim? hic, & ille,

545Dîis quod parem se gesserit, occidit:
Ipse, imparem te quod geris, imperas.
Iö Triumphe, Iö Triumphe
Saepius, atque iterum Triumphe. [I,i fol. B3r]

Camille noster, en tibi fuscinae
550Ius Terriquassor, en chlamydem tibi
Udo nigrantem, coeruloque,
Murice, qui vada, belluisque

Pontum scatentem, barbara qui freta,
Lateque campos undivagos regit,
555Transcribit: ô cui prompto Achylles
Impete, consilioque cedat

Triseclus heros. iam Tenera, & Lisa,
Scaldisque, iam sub iura Sabis fluet,
Magni illius magni Aurasini
560Iura, tuo Boïsote ductu.

Gulielme Princeps optime Principum,
Idemque victor, ante obitus meos
Lux illa ut illucescat orbi,
Qua videam spolijs onusto

565Curru Aurasino, sub clypeis suis
Sedere vinctos Hesperiae Duces
Ipsam & novam Inquisitionem
Ire tuis famulam triumphis.

Hinc coleatum Pontificem trahi:
570Vergamque, & Albae parte alia Ducem
Heu Regulorum Egmondi, & Hornae
Manibus inferias referri.

Coepto sed usus est modò, caetera
Res ipsa, & aequus expediet Deus.
575Ipse incipe, atque assuesce porrò
Vincere: iam tibi cuncta fausta

Verax sacerdos Aönidum cano:
Seu forte Iberum, seu Tyberim petas,
Deo auspicante perge: neu te
580Otia dum patriae procuras,

Cavesque Belgis sollicitus tuis,
Nostris iniquum seditionibus
Velocior subducat aura.
Hîc meritos potius triumphos

585Petas: Pater, dici hîc, Patriae: hîc ames
Audire Princeps: neu Requesentium
Istum, rogo, impunitum abire
E manibus patiare victor.

Sigue explorando

Por su autor
Ianus Dousa · 28 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Odae Lugdunenses — Ianus Duza de se et effigie sua, a Philippo Gallo ad vivum expressa.Odae Lugdunenses — Ode Lugdunensis II. In gratiam Lugduni Batavorum, virtute Dei Auxiliaris secunda eaque gravissima obsidione liberatae, ac tandem ex Orci, hoc est Hispanorum faucibus ereptae, ac restitutae. →

Expediente

Autor
Ianus Dousa
Título
Odae Lugdunenses — Odarum Lugdunensium liber I.
Lengua
latín
Época
Barroco
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-odae-lugdunenses-odarum-lugdunensium-liber-i--ianus-dousa-2e993e
Cita recomendada
Ianus Dousa, «Odae Lugdunenses — Odarum Lugdunensium liber I.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-odae-lugdunenses-odarum-lugdunensium-liber-i--ianus-dousa-2e993e.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.