CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBaldo

Baldo · Medieval

Novus Aesopus — XII. [De simia et testudinibus.]

latín

SEDE sui regni iam simia corpore segni
Pulsa uagabatur, querens ubi pauper alatur.
Tandem, lustratis regionibus undique latis, 320
Alta petit ficus, qua uictus habetur amicus.
Qua uicina mari cupiens testudo cibari,
Quod cecidisset humi, sibimet studet anxia sumi.
Sic sub amore pari statuunt hac sede morari,
Vnanimes factae, dapis huius gaudia nactae. 325
Quam traxisse moras longae regionis ad (h)oras
Eius amica dolens, comitemque relinquere nolens,
Mittit collegam, sibi quae se nunciet egram,
Nec fore cuiusquam sibi spem medicaminis usquam,
Idque referre monet, si cor sibi simia donet, 330
Arte salutari sic se cito posse iuuari.
Facta dehinc tristis conchis terroribus istis,
Sedulitate precum rogat hanc deducere secum.
Quam sic hortatur, hac fraudis et arte precatur:
«O mi fida comes dulcisque per omnia fomes, 335
Munere cuius ego iam longo tempore dego,
Actenus his largis quas ficubus arbore spargis,
Atque tuis micis tecum refouebar amicis!
Haec iam sicca negat fructus, quos ferre solebat,
Nullaque spes uitae regione sub hac fit utrique. 340
Ad loca nostra ueni, uictus ubi dantur ameni.
Si uenies ergo, nostro gestabere tergo,
Tutaque prorsus eris, dum sic suspensa ueheris».
Credula promissis supra mare fertur ab ipsis;
Cui procul a ripa loquitur testudo perita: 345
«Vxor, amica, uetus multis iacet egra diebus;
Cuius erit pesti cor, ut asserit, utile uestri:
Quod si mittatur, languor procul inde fugatur».
Huic tantae fraudi quid prouida dixerit, audi:
«Non erat id mecum, dum sic eo per mare tecum; 350
Alta super fici quod nuper ut inscia liqui;
Tucius huc aeque si me reuehatis utraeque,
Vos sequar absque mora, repetet cor ut interiora».
Sic redit illa dolis, remanentibus his ibi solis.
Quae percontantes, cur non comitetur amantes, 355
Ceu condixerunt, delusas se doluerunt.

Sigue explorando

Por su autor
Baldo · 35 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Novus Aesopus — XI. [De bubonibus et coruis.]Novus Aesopus — XIII. [De uulpe, leone et asino.] →

Expediente

Autor
Baldo
Título
Novus Aesopus — XII. [De simia et testudinibus.]
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-novus-aesopus-xii-de-simia-et-testudinibus--baldo-885e7a
Cita recomendada
Baldo, «Novus Aesopus — XII. [De simia et testudinibus.]», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-novus-aesopus-xii-de-simia-et-testudinibus--baldo-885e7a.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.