88.0345B| Venisti tandem, quod debebaris, amice,
Ante comes merito quam datus esset honor.
Burdigalensis eras, et cum defensor amator
Dignus habebaris, haec duo digna regens,
Judicio regis valuisti crescere judex,
Famaque quod meruit, regia lingua dedit.
Debet et ipse potens, ut adhuc bene crescere possis,
Praestet ut arma ducis, qui tibi restat apex.
88.0346A| Ut patriae fines sapiens tuearis et urbes,
Acquiras ut ei qui dat opima tibi.
Cantaber ut timeat, Vasco vagus arma pavescat,
Atque Pyrenaeae deserat Alpis opem.
Aut quasi grande loquor, facit hoc sacer unicus auctor,
A Domino erigitur parvus, et altus homo.
De tyrone duces, venit et de milite princeps.
Ut reliquos taceam, Justinianus erat.
Hoc et in Ecclesia, Christo tribuente, refertur
De exorcista aliquo pontificalis honor.
Egregius merito Martinus testis habetur,
Qui fuit ante sacer, quam sacra jura daret.
Hoc agit omnipotens, totum qui condidit orbem:
Magnaque sola putes, quae facit ipse potens,
88.0346B| Laetior ergo precor, maneas in culmine rector,
Majora sperans, vir ratione sagax.
Rege sub hoc florens, aeternaque regna requirens,
........................
Justitia ac pietas tecum comitata coruscent,
Illa tuum pectus protegat, ista latus.
Alta fides etiam, dilectio fida nitescat,
Et Fortunato sis comes, amplus amor.