88.0143A|
Ardua suscepi missis epigrammata chartis,
Atque cothurnato verba rotata sopho.
Percurrens tumido spumantia carmina versu,
Credidi in undoso me dare vela freto.
Plana procellosos ructavit pagina fluctus,
Et velut Oceanus fonte refudit aquas.
Vix modo tam nitido pomposa poemata cultu
Audit Trajano Roma verenda foro.
Quid si tale decus recitasset in aure senatus?
88.0143B| Stravissent plantis aurea fila tuis.
Per loca, per populos, per compita cuncta videres,
Currere versiculos, plebe favente, tuos.
Sed tamen in vestro quaedam sermone notavi,
Carmine de veteri furta novella loqui.
Ex quibus in paucis superaddita syllaba fregit,
Et pede laesa suo musica clauda jacet.
Nunc, venerande Pater, prece, voto, voce, saluto,
Commendans animum supplice corde meum,
Sit tua vita diu, cujus modulante camena
Cogimur optatis reddere verba jocis.