CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaVenantius Fortunatus

Venantius Fortunatus · Medieval

Miscellanea (Venantius) — XVI. Ad Chrodinum ducem.

latín

Inclyte dux, meritis totum vulgate per orbem,
Quem nimis egregium splendida fama refert.
Non ego praeteream praeconia celsa, Chrodine,
Ne videar solus magna silere bonis.
88.0312C| Itala terra tibi, pariter Germania plaudunt,
Laus tua cunctorum sempe r in ore sonat.
Clarus ab antiquis, digno generosior ortu,
Regibus et patriae qui placiturus eras.
88.0313A| Tutoremque alii, nutritoremque fatentur,
Et fit certamen de pietate tua.
Ut habeant alii, nulli tua dona recusas,
Tu tibi plus auges quas bene fundis opes.
Cui possis praestare, lubens exquiris, et optas,
Ut sis apud cunctos, hoc facis esse tuos.
88.0314A| Es generale bonum, nulli gravis, omnibus aequus,
Justitiae socium nulla rapina tenet.
Mitis in alloquio, placidus, gratus, atque modestus.
Omnia cui data sunt, ut decus omne geras.
Gentibus astrictus, Romanis charus haberis,
Felix, qui populis semper in ore manes.

Sigue explorando

Por su autor
Venantius Fortunatus · 276 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Miscellanea (Venantius) — XV. Item pro eadem re ad Gallienum.Miscellanea (Venantius) — XVI. Ad eumdem, pro pomis et graffiolis [graphiolis]. →

Expediente

Autor
Venantius Fortunatus
Título
Miscellanea (Venantius) — XVI. Ad Chrodinum ducem.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-miscellanea-venantius-xvi-ad-chrodinum-ducem--venantius-fortunatus-cdcdf6
Cita recomendada
Venantius Fortunatus, «Miscellanea (Venantius) — XVI. Ad Chrodinum ducem.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-miscellanea-venantius-xvi-ad-chrodinum-ducem--venantius-fortunatus-cdcdf6.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.