CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaVenantius Fortunatus

Venantius Fortunatus · Medieval

Miscellanea (Venantius) — XIV, De Mummuleno.

latín

Dum mihi fessus iter gradior prope noctis in umbra,
Solis in occasu, jam fugiente die:
88.0251B| Cum super undarum viridantes gramine ripas,
Pascua conspexi, pastus et ipse fui.
Huc oculis captus, voto ducente, trahebar,
Deflectensque viam, prosperiora peto.
Mummolenus enim, qui celsa palatia regis
Altis consiliis crescere rite facit,
Inter concives merito qui clarior exstat,
Quemque super proceres unica palma levat,
Nobilitate potens, animo bonus, ore serenus,
Ingenio solers, et probitate sagax,
Cui genus a proavis radianti luce coruscat,
Moribus ipse tamen vicit honore patres.
Huc ergo adveniens, epulis expletus opimis,
Quem vidisse, mihi constitit esse cibum.
88.0251C| Fercula magna quidem, dapibus cumulata benignis,
Ac si colle tumens, discus onustus erat.
Undique montis opus medium quasi vallis habebat,
88.0252A| Quo meliore via piscis agebat iter.
Ille natans oleum, pro undis; pro cespite, discum
Incoluit, cui pro gurgite mensa fuit.
Attamen ante aliud data sunt mihi mitia poma,
Persica quae vulgi nomine dicta sonant.
Lassavit dando, sed non ego lassor edendo,
Vocibus hinc cogens, hinc tribuendo dapes.
Mox quasi parturiens subito me ventre tetendi,
Admirans uterum sic tumuisse meum.
Intus enim tonitrus vario rumore fremebat,
Viscera conturbans Eurus et Auster erat.
Non sic Aeoliis turbatur arena procellis,
Nec vaga per pelagus puppis adacta tremit.
Nec sic inflantur ventorum turbine folles,
Malleolis famulos quos faber ustus habet.
88.0252B| Alter in alterius ructabat mole susurros,
Et sine me mecum pugna superba fuit.
Sit tibi longa salus, celsa cum conjuge, rector,
Et de natorum prole voceris avus.
Laudis honore potens, felicia tempora cernas,
Et valeas dulces concelebrare jocos.

Sigue explorando

Por su autor
Venantius Fortunatus · 276 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Miscellanea (Venantius) — XIV. De ecclesia Parisiaca.Miscellanea (Venantius) — XIV. Epitaphium Praesidii. →

Expediente

Autor
Venantius Fortunatus
Título
Miscellanea (Venantius) — XIV, De Mummuleno.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-miscellanea-venantius-xiv-de-mummuleno--venantius-fortunatus-e3298c
Cita recomendada
Venantius Fortunatus, «Miscellanea (Venantius) — XIV, De Mummuleno.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-miscellanea-venantius-xiv-de-mummuleno--venantius-fortunatus-e3298c.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.