CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaVenantius Fortunatus

Venantius Fortunatus · Medieval

Miscellanea (Venantius) — XIII. De basilica sancti Eutropii.

latín

88.0076A|
Quantus amor Domini maneat tibi, papa Leonti,
Quem sibi jam sancti templa novare movent!
Eutropii [Eutropis] illa etenim venerandi antistitis aula,
Corruat et senio dilacerata suo.
Nudatasque trabes paries vacuatus habebat,
Pondere non tecti, sed male pressus aquis.
Nocte sopore levi cuidam veniente ministro,
Instauratorem te docet esse suum.
88.0076B| Pro mercede tui meruit magis ille moneri;
O Felix, de quo fit pia cura Deo.
88.0077A| Nunc meliore via viruit renovata vetustas,
Et lassae fabricae flos redivivus adit.
Aetas accessit, tamen haec juvenescit honore,
Unde senex fieret, junior inde redit.
Hic scalptae [Ms., sculptae] camerae decus interrasile pendet,
Quos pictura solet, ligna dedere jocos.
Sumpsit imagineas parles simulando figuras,
Quae neque tecta prius, haec modo picta nitent.
Urbis Sanctonicae primus fuit iste sacerdos,
Et tibi qui reparas, jure priora dedit.
Cum sua templa tenet sanctus, habitando quiete,
Instauratori reddit honore vicem.

Sigue explorando

Por su autor
Venantius Fortunatus · 276 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Miscellanea (Venantius) — XIII. Ad Lupum et Waldonem diaconum.Miscellanea (Venantius) — XIII. De Magnerico Treverensi episcopo. →

Expediente

Autor
Venantius Fortunatus
Título
Miscellanea (Venantius) — XIII. De basilica sancti Eutropii.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-miscellanea-venantius-xiii-de-basilica-sancti-eu--venantius-fortunatus-deaf71
Cita recomendada
Venantius Fortunatus, «Miscellanea (Venantius) — XIII. De basilica sancti Eutropii.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-miscellanea-venantius-xiii-de-basilica-sancti-eu--venantius-fortunatus-deaf71.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.