CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaVenantius Fortunatus

Venantius Fortunatus · Medieval

Miscellanea (Venantius) — XII. Epitaphium Hilarii presbyteri.

latín

Omnes una manet sors irreparabilis horae,
88.0164B| Cum venit extremus, lege trahente, dies.
Sic furit ira necis, neque nos fugit orbita mortis,
Pulvere facta caro nonnisi pulvis erit.
Haec tamen insignes animas spes optima pascit,
Quod qui digna gerit, de nece nulla timet.
Hoc jacet in tumulo venerandus Hilarius actu,
Corpore qui terras et tenet astra fide.
Vir bonus, egregia de nobilitate refulgens,
Inter honoratos germinis altus apex.
Connubio junctus simili, sed conjuge rapta,
Stans in amore Dei, non fuit alter amor.
Utilis in propriis, doctus moderamine legis,
Cujus judicium pondere libra fuit.
Justitiam tribuens populis examine recto,
88.0164C| Vendita res pretio non fuit ulla suo.
Funeris officio lacrymans Eventia charo,
Contulit haec genero membra sepulta suo.

Sigue explorando

Por su autor
Venantius Fortunatus · 276 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Miscellanea (Venantius) — XII De Launebode qui aedificavit templum sancti Saturnini.Miscellanea (Venantius) — XII. Versus facti super mensa in villa Sancti Martini, ante descriptores. →

Expediente

Autor
Venantius Fortunatus
Título
Miscellanea (Venantius) — XII. Epitaphium Hilarii presbyteri.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-miscellanea-venantius-xii-epitaphium-hilarii-pre--venantius-fortunatus-56a777
Cita recomendada
Venantius Fortunatus, «Miscellanea (Venantius) — XII. Epitaphium Hilarii presbyteri.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-miscellanea-venantius-xii-epitaphium-hilarii-pre--venantius-fortunatus-56a777.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.