CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaVenantius Fortunatus

Venantius Fortunatus · Medieval

Miscellanea (Venantius) — XII De Launebode qui aedificavit templum sancti Saturnini.

latín

Laudibus humanis reliquorum corda resultent,
At mihi de justis commemorare vacet,
88.0101A| Nam pietatis opus, victores texere libris,
Admonet ingenium, res ratione duplex.
Una quod est habilis, de magnis magna fateri,
Nam bona qui reticet, criminis auctor erit.
Altera causa monet, quoniam successus amatur,
Et meliora cupit, qui sua facta legit.
Saturninus enim martyr venerabilis orbi;
Nec latet egregii palma beata viri.
Qui cum Romana properasset ab urbe Tolosam,
Et pia Christicoli semina ferret agri,
Tunc vesana cohors, Domini comprehendit amicum,
Instituitque pii membra terenda trahi,
Implicitus tauri pede posteriore pependit,
Tractus in obliquum dilaceratus obit.
Hac ope de terris animam transmisit Olympo;
88.0101B| O felix cujus funere mors moritur.
Sed locus ille quidem, quo sanctus vincula sumpsit.
Nullius templi fultus honore fuit.
Launebodes enim post saecula longa, ducatum
Dum gerit, instruxit culmina sancta loci.
Quod nullus veniens Romana gente fabrivit,
Hoc vir barbarica prole peregit opus.
Conjuge cum propria Berethrude, clara decore,
Pectore quae blando clarior ipsa nitet.
Cui genus egregium fulget de stirpe potentum,
Addidit ornatum vir, venerando Deum.
Quae manibus propriis alimonia digna ministrat,
Pauperibus tribuens se satiare cupit.
Indefessa spem [fidem] Christi per templa requirit,
Jugiter excurrens ad pietatis opus.
88.0101C| Nudos veste tegit, sitienti pocula profert,
Se magis aeterno femina fonte replet.
Proficit hoc etiam, quidquid gerit illa marito,
Anxia pro cujus vota salute facit.
Dux meritis in gente sua qui pollet opimis,
Celsus ubique, micans nobilitatis ope.
Sed quamvis altum teneat de stirpe cacumen.
Moribus ipse suos amplificavit avos.
Ergo pari voto maneant in saecula juncti,
Et micet ambobus consolidatus amor.

Sigue explorando

Por su autor
Venantius Fortunatus · 276 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Miscellanea (Venantius) — XII. De Castello ejusdem super Mosellam.Miscellanea (Venantius) — XII. Epitaphium Hilarii presbyteri. →

Expediente

Autor
Venantius Fortunatus
Título
Miscellanea (Venantius) — XII De Launebode qui aedificavit templum sancti Saturnini.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-miscellanea-venantius-xii-de-launebode-qui-aedif--venantius-fortunatus-ac62c2
Cita recomendada
Venantius Fortunatus, «Miscellanea (Venantius) — XII De Launebode qui aedificavit templum sancti Saturnini.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-miscellanea-venantius-xii-de-launebode-qui-aedif--venantius-fortunatus-ac62c2.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.