CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaVenantius Fortunatus

Venantius Fortunatus · Medieval

Miscellanea (Venantius) — VIII. Ad eosdem in laude.

latín

88.0333C|
Si praestaretur praeconia pandere regum,
Non mihi sufficeret nocte dieque loqui.
Qualiter hic populus dominorum pendet amore,
Et vestris oculis lumina fixa tenent.
88.0334A| Vos, quibus et speculum, et lux, et dulcedo manetis,
Charum ornamentum, his simul estis honos.
Praecipuum donum, placidum et placabile regnum,
Ac vestro in statu est culmen in orbe pium.
Hisque parentela et patria et tutela coruscat,
Hic decus, atque gradus, hic pietatis opus.
Hic tranquilla dies, hic spes jucunda fideli,
Postque Deum, in vobis dona salutis habent.
Hic ego cum populo mea vota et gaudia jungo,
Quae pius amplificans crescere Christus agat.
Praestet cura Dei vos longa in sede tueri,
Coelesti ac dono regna tenere diu.
Acquiratis adhuc nova, vel possessa regatis,
Ac pie participes has foveatis opes.
Ut tibi quae floret de nato et germine, messem
88.0334B| Maturam videas mater, honore micans.
Sic ut ex genito, genitisque nepotibus amplis,
Altera progenies inclyta detur avae.
De Childeberti dulcedine, flore, salute,
Fructum habeas genitrix, plebs sua vota videns.
De nata, atque nuru cumulet tibi dona Creator,
Cumque pio merito stes placitura Deo.
Hic quoque promerear rediens dare verba salutis,
Congaudens dominis parvulus ipse piis.
Prospera sint regum, populorum gaudia crescant,
Exsultet regio, stet honor iste diu.

Sigue explorando

Por su autor
Venantius Fortunatus · 276 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Miscellanea (Venantius) — VIII. Ad eamdem.Miscellanea (Venantius) — VIII. Ad eumdem. →

Expediente

Autor
Venantius Fortunatus
Título
Miscellanea (Venantius) — VIII. Ad eosdem in laude.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-miscellanea-venantius-viii-ad-eosdem-in-laude--venantius-fortunatus-5497f1
Cita recomendada
Venantius Fortunatus, «Miscellanea (Venantius) — VIII. Ad eosdem in laude.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-miscellanea-venantius-viii-ad-eosdem-in-laude--venantius-fortunatus-5497f1.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.