CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaVenantius Fortunatus

Venantius Fortunatus · Medieval

Miscellanea (Venantius) — VI. Epitaphium Exotii [Ms., Esocii] episcopi civitatis Lemovicinae.

latín

88.0157B| 88.0158A|
Quamvis pontificem premeret tremebunda senectus,
Attamen haec voluit plebs superesse patrem.
Aut si naturae mutari debita possent,
Pro pastore suo grex properasset iter,
Sed quia non licuit, populum spes consulat illa,
Hunc quod pro meritis vexit ad astra fides.
Immaculata Deo conservans membra pudore,
Exotius meruit jam sine fine diem.
Pectore sub cujus regnans patientia victrix,
Fluctibus in tantis anchora, sensus erat.
Felle carens, animo placidus, dulcedine pastus,
Nesciit offensis ira referre vices.
Templorum cultor, recreans modulamine cives,
Vulneribus patriae fida medela fuit.
88.0158B| Qui tria lustra gerens in pontificatus honore,
Pergit ad antiquos, plebe gemente, patres.
Non decet hunc igitur vacuis deflere querelis,
Post tenebras mundi quem tenet aula poli.

Sigue explorando

Por su autor
Venantius Fortunatus · 276 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Miscellanea (Venantius) — VI. De Palatina filia Gallimagni, uxore Godegisili ducis.Miscellanea (Venantius) — VI. In nomine Domini nostri Jesu Christi, et domino meae Mariae, matris ejus. De virginitate. →

Expediente

Autor
Venantius Fortunatus
Título
Miscellanea (Venantius) — VI. Epitaphium Exotii [Ms., Esocii] episcopi civitatis Lemovicinae.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-miscellanea-venantius-vi-epitaphium-exotii-ms-es--venantius-fortunatus-8fb951
Cita recomendada
Venantius Fortunatus, «Miscellanea (Venantius) — VI. Epitaphium Exotii [Ms., Esocii] episcopi civitatis Lemovicinae.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-miscellanea-venantius-vi-epitaphium-exotii-ms-es--venantius-fortunatus-8fb951.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.