CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaVenantius Fortunatus

Venantius Fortunatus · Medieval

Miscellanea (Venantius) — VI. De Palatina filia Gallimagni, uxore Godegisili ducis.

latín

Lucifer ut nitidos producit in aethere vultus,
Clarior et laeto nuntiat ore diem,
Ornat eundo polum, terris quoque lampada mittit,
Atque inter stellas lumine regna tenet:
Sic tua diffundens radiantia lumina vultu,
Femineos vincis pulchrior ore choros.
Et tibi sic cedit muliebris turba decore,
88.0239C| Ut solis radiis lumine luna minor.
Clara serenatos permutat forma colores,
Lilia nunc reparans, nunc verecunda rosas.
Credite, nam si quis vultus conspexerit illos,
Hic relegit flores, quos dare verna solent.
88.0240A| Pingere non possunt pretiosam verba figuram.
Nec valet eloquium mira referre meum.
Gratior incessu, sensu reverenda pudico,
Talis in ingenio, qualis in ore nitor.
Blandior alloquio, placidis suavissima verbis,
Despiciamque lyram, si tua lingua sonat.
Pectore perspicuo sapientia provida fulget,
Ornatur sexus, te radiante, tuus.
Conjuge pervigili nituit magis aula mariti,
Floret et egregia dispositrice domus.
Jure quidem magna est, quae est Galli filia magni,
Sed merito natae crevit honore pater.
Non aliter poterat, nisi munere clarior esse,
Quae meruit celso digna placere viro.
Elegit e multis, quam charus amaret amantem.
88.0240B| Et judex patriae judicat ipse sibi.
Ambo pares juncti longos maneatis in annos,
Et quaecunque volunt gaudia vestra, ferant.

Sigue explorando

Por su autor
Venantius Fortunatus · 276 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Miscellanea (Venantius) — VI. De Bertechilde [Ms., Berthide].Miscellanea (Venantius) — VI. Epitaphium Exotii [Ms., Esocii] episcopi civitatis Lemovicinae. →

Expediente

Autor
Venantius Fortunatus
Título
Miscellanea (Venantius) — VI. De Palatina filia Gallimagni, uxore Godegisili ducis.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-miscellanea-venantius-vi-de-palatina-filia-galli--venantius-fortunatus-e4b741
Cita recomendada
Venantius Fortunatus, «Miscellanea (Venantius) — VI. De Palatina filia Gallimagni, uxore Godegisili ducis.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-miscellanea-venantius-vi-de-palatina-filia-galli--venantius-fortunatus-e4b741.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.