CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaVenantius Fortunatus

Venantius Fortunatus · Medieval

Miscellanea (Venantius) — Liber IV.

latín

88.0151|
Quamvis cuncta avido rapiantur ab orbe volatu,
Attamen extendit vita beata diem.
Nec damnum de fine capit, cui gloria vivit:
Aeternumque locum missus ad astra tenet.
Hoc igitur tumulo requiescit Evemerus almo.
Per quem pontificum surgit opimus honor.
88.0152C| Stemmate deductum fulget ab origine culmen,
Et meritis priscos crescere fecit avos.
Emicuit populis geminum memorabile donum,
Inde gradu judex, hinc pietate pater.
88.0152D| Dulcis in eloquio, placidus moderamine sacro,
In cujus sensu perdidit ira locum.
Alterius motus patienti pectore vicit,
Ut levitas laesit, hoc gravitate tulit.
Si quis ab externis properavit sedibus hospes,
Mox apud hunc proprios sensit habere lares.
Hic habitare volens patriis rudis exsul ab oris,
Oblitus veterem, hujus amore, patrem.
Gaudet et arrisit; probat is se cernere flentem,
Alterius lacrymas mox facit esse suas.
88.0153A| Partitus cum ventre vices pietate magistra.
Unde tulit luctus, mox ibi vota dedit.
Pauperibus dives, censum transfudit egenis,
Ante bonus tribuit, quam paterentur opem.
Semina jactavit centeno pinguia fructu,
Cui modo de reditu messis adulta placet.
Unica cura fuit cunctos ut viseret aegros,
Ipse quibus medicus, vixit et ipse cibus.
Extulit ecclesiae culmen, quod reddidit unum,
Venit ad haeredem, quod [qui] cumularet opus.
Felix ille abiit, Felicem in sede reliquit,
Haeredis meritis vivit in orbe Pater.

Sigue explorando

Por su autor
Venantius Fortunatus · 276 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Miscellanea (Venantius) — Liber II.Miscellanea (Venantius) — Liber IX. →

Expediente

Autor
Venantius Fortunatus
Título
Miscellanea (Venantius) — Liber IV.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-miscellanea-venantius-liber-iv--venantius-fortunatus-e5db6c
Cita recomendada
Venantius Fortunatus, «Miscellanea (Venantius) — Liber IV.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-miscellanea-venantius-liber-iv--venantius-fortunatus-e5db6c.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.