88.0087A| 88.0087B|
Crux benedicta nitet, Dominus qua carne pependit,
Atque cruore suo vulnera nostra lavat.
Mitis amore pio, pro nobis victima factus,
Traxit ab ore lupi qua sacer agnus oves.
Transfixis palmis ubi mundum a clade redemit,
Atque suo clausit funere mortis iter.
Hic manus illa fuit clavis confixa cruentis,
Quae eripuit Paulum crimine, morte Petrum.
Fertilitate potens, o dulce, et nobile lignum,
Quando tuis ramis tam nova poma geris!
Cujus odore novo, defuncta cadavera surgunt,
Et redeunt vitae, qui caruere die.
88.0087C| Nullum uret aestus sub frondibus arboris hujus,
Luna nec in noctem, sol neque meridie.
Tu plantata micas, secus est ubi cursus aquarum,
Spargis et ornatas, flore recente, comas.
Appensa est vitis inter tua brachia, de qua
Dulcia sanguineo vina rubore fluunt.