CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaVenantius Fortunatus

Venantius Fortunatus · Medieval

Miscellanea (Venantius) — IX. De basilica sancti Vincentii Vernemetis [Virnimetis].

latín

Cultoris Domini toto sonus exiit orbe,
Nec locus est ubi se gloria celsa neget.
Sed cujus meritum scimus percurrere mundum,
Hujus ubique viri surgere templa decet.
Ecce beata nitent Vincenti culmina summi,
Munere martyrii qui colit astra poli.
Promptus amore pio, quae papa Leontius olim
Condidit, eximio consolidata loco.
Nomine Vernemetis voluit vocitare vetustas,
88.0071C| Quod quasi fanum ingens Gallica lingua refert.
Auspicii praemissa fides erat ante futura,
Ut modo celsa domus staret honore Dei.
Hic etiam sanctus, Domini suffultus amore,
Virtutis summae signa tremenda dedit.
88.0072A| Nam cum templa Dei praesul de more dicavit,
Martyris adventu daemonis ira fugit.
Redditur incolumis quidam de parte maligna,
Cui vidisse pii templa, medella fuit.
Emicat aula potens, divino plena sereno,
Ut merito placeat hic habitare Deo.
Nunc specie suadente loci, ac virtutis honore,
Evocat hic populos, hinc decus, inde salus.
Qui plebem accendit venerandae conditor arcis.
Talibus officiis praemia justa metit.

Sigue explorando

Por su autor
Venantius Fortunatus · 276 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Miscellanea (Venantius) — IX. Ad Sidonium Moguntiacensem Episcopum.Miscellanea (Venantius) — IX. Epitaphium Leontii episcopi anterioris civitatis Burdegalensis. →

Expediente

Autor
Venantius Fortunatus
Título
Miscellanea (Venantius) — IX. De basilica sancti Vincentii Vernemetis [Virnimetis].
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-miscellanea-venantius-ix-de-basilica-sancti-vinc--venantius-fortunatus-9ed9de
Cita recomendada
Venantius Fortunatus, «Miscellanea (Venantius) — IX. De basilica sancti Vincentii Vernemetis [Virnimetis].», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-miscellanea-venantius-ix-de-basilica-sancti-vinc--venantius-fortunatus-9ed9de.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.