CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaVenantius Fortunatus

Venantius Fortunatus · Medieval

Miscellanea (Venantius) — IX. Ad Lupum ducem.

latín

88.0245B| Officiis intente piis, memorator amantis,
Prompte per affectum consuliture tuum,
Charius absentis nimium miseratus amici,
Quando, latente loco, signa requirit amor.
Unde meis meritis datur hoc, ut protinus esset
Spes Fortunati cura benigna Lupi?
Exsul ab Italia nono, puto, volvor in anno:
Littoris Oceani contignante salo.
Tempora tot fugiunt, et adhuc per scripta parentum,
Nullus ab exclusis me recreavit apex.
88.0246A| Quod pater, ac genitrix, frater, soror, ordo nepotum,
Quod poterat regio, solvis amore pio.
Pagina blanda tuo sub nomine missa benigno,
Nectarei fontis me recreavit aquis.
Nec solum a vobis me dulcis epistola fovit,
Missus adhuc in rem portitor inde venit.
Munera quis poterit, rogo, tot memor ore referre?
Affectum dulcem pandere lingua nequit.
Sed tibi restituat rex cuncta supernus ab alto,
Quae minimo fiunt, qui docet esse suum.

Sigue explorando

Por su autor
Venantius Fortunatus · 276 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Miscellanea (Venantius) — IX. Ad Gregorium episcopum Turonensem pro itinere.Miscellanea (Venantius) — IX. Ad Sidonium Moguntiacensem Episcopum. →

Expediente

Autor
Venantius Fortunatus
Título
Miscellanea (Venantius) — IX. Ad Lupum ducem.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-miscellanea-venantius-ix-ad-lupum-ducem--venantius-fortunatus-254521
Cita recomendada
Venantius Fortunatus, «Miscellanea (Venantius) — IX. Ad Lupum ducem.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-miscellanea-venantius-ix-ad-lupum-ducem--venantius-fortunatus-254521.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.