CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaVenantius Fortunatus

Venantius Fortunatus · Medieval

Miscellanea (Venantius) — III. In honorem Sanctae Crucis et oratorii domus ecclesiae apud Turonos.

latín

Virtus celsa crucis totum recte occupat orbem,
Haec quoniam mundi perdita cuncta refert.
88.0090A| Quodque ferus serpens infecit felle veneni,
Christi sanguis in hac dulce liquore lavat.
Quaeque lupi fuerant raptoris praeda ferocis,
In cruce restituit Virginis agnus oves.
Tensus in his ramis, cum plantis brachia pendens [pandens],
Ecclesiam stabilit, pendulus ipse cruce.
Hoc pius in ligno reparans deperdita pridem,
Quod vetiti ligni poma tulere boni.
Addita quin etiam virtutum flamma coruscat,
Dona quod obsequiis crux parat ipsa suis.
Denique sancta cruci haec templa Gregorius offert,
Dum pallas coperit, signa gerendo crucis.
88.0090B| Dona repente dedit divina potentia Christus,
Mox fuit et voti causa secuta pii.
Pallia nam meruit, sunt quae cruce texile pulchra,
Obsequiisque suis crux habet alma cruces.
88.0091A| Serica quae niveis sunt agnava [agnina], blattea, telis,
Et textis crucibus magnificatur opus.
Sic cito Pontifici dedit haec devota voluntas,
88.0092A| Atque dicata cruci condita vela placent.
Unde salutifero signo tibi clare sacerdos,
Hoc cui complacuit, reddere magna valet.

Sigue explorando

Por su autor
Venantius Fortunatus · 276 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Miscellanea (Venantius) — III. Hymnus de nativitate Domini.Miscellanea (Venantius) — III. Item ad eumdem. →

Expediente

Autor
Venantius Fortunatus
Título
Miscellanea (Venantius) — III. In honorem Sanctae Crucis et oratorii domus ecclesiae apud Turonos.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-miscellanea-venantius-iii-in-honorem-sanctae-cru--venantius-fortunatus-6e9e6e
Cita recomendada
Venantius Fortunatus, «Miscellanea (Venantius) — III. In honorem Sanctae Crucis et oratorii domus ecclesiae apud Turonos.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-miscellanea-venantius-iii-in-honorem-sanctae-cru--venantius-fortunatus-6e9e6e.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.