CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaVenantius Fortunatus

Venantius Fortunatus · Medieval

Miscellanea (Venantius) — III. Hymnus de nativitate Domini.

latín

88.0264B|
Agnoscat omne saeculum
Venisse vitae praemium:
Post hostis asperi jugum,
Apparuit redemptio.

Isaias quae concinit,
Completa sunt in Virgine,
Annuntiavit angelus,
Sanctus replevit Spiritus.

Maria ventre concipit
Verbi fideli semine,
Quem totus mundus non capit,
Portant puellae viscera.

Radix Jesse floruit,
Et virga fructum edidit.
88.0264C| Fecunda partum protulit,
Et virgo mater permanet.

Praesepe poni pertulit,
Qui lucis auctor exstitit,
Cum Patre coelos condidit,
Sub matre pannos induit.

Legem dedit qui saeculo,
Cujus decem praecepta sunt
Dignando factus est homo,
Sub legis esse vinculo.

Adam vetus quod polluit,
Adam novus hoc abluit,
Tumens quod ille dejicit,
Humillimus hic erigit

88.0265A| Jam nata lux est, et salus,
Fugata nox, et vita mors.
Venite, gentes, credite,
Deum Maria protulit.

Sigue explorando

Por su autor
Venantius Fortunatus · 276 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Miscellanea (Venantius) — III. Epitaphium domni Tetrici episcopi civitatis Lingonicae.Miscellanea (Venantius) — III. In honorem Sanctae Crucis et oratorii domus ecclesiae apud Turonos. →

Expediente

Autor
Venantius Fortunatus
Título
Miscellanea (Venantius) — III. Hymnus de nativitate Domini.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-miscellanea-venantius-iii-hymnus-de-nativitate-d--venantius-fortunatus-6063bf
Cita recomendada
Venantius Fortunatus, «Miscellanea (Venantius) — III. Hymnus de nativitate Domini.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-miscellanea-venantius-iii-hymnus-de-nativitate-d--venantius-fortunatus-6063bf.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.