CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaVenantius Fortunatus

Venantius Fortunatus · Medieval

Miscellanea (Venantius) — II. De itinere suo, cum ad domnum Germanum ire deveret, et a domna Rhadegunde teneretur.

latín

88.0263C|
Emicat ecce dies, nobis iter instat agendum,
Debita persolvens, emicat ecce dies.
Me vocat inde Pater radians Germanus in orbe,
Hinc retinet Mater, me vocat inde Pater.
Dulcis uterque mihi, voto amplectente, cohaesit,
Plenus amore Dei, dulcis uterque mihi.
88.0264A| Charior haec animo quanquam sit, et ille beato,
Charior ille gradu, charior haec animo.
Mens tenet una duos aequali calce viantes,
Ad pia tendentes mens tenet una duos.
Proficit alterutrum quidquid bene gesserit alter,
Unius omne bonum proficit alterutrum.
Sunt quia corde pares, jussus non ire recuso,
Obsequar ambobus, sunt quia corde pares.
Nec tamen hinc abeo, quamvis nova tecta videbo,
Corpore discedo, nec tamen hinc abeo
Hic ego totus ero, nec corde, ac mente revellor,
Sic quoque dum redeo, hic ego totus ero.
Porrigat arma mihi coelestia Mater eunti,
Ut sibi plus habeat, porrigat arma mihi.

Sigue explorando

Por su autor
Venantius Fortunatus · 276 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Miscellanea (Venantius) — II. Ad eumdem, cum rogaretur ad coenam.Miscellanea (Venantius) — II. De nuptiis Sigiberti regis, Brunichildis reginae. →

Expediente

Autor
Venantius Fortunatus
Título
Miscellanea (Venantius) — II. De itinere suo, cum ad domnum Germanum ire deveret, et a domna Rhadegunde teneretur.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-miscellanea-venantius-ii-de-itinere-suo-cum-ad-d--venantius-fortunatus-c16e09
Cita recomendada
Venantius Fortunatus, «Miscellanea (Venantius) — II. De itinere suo, cum ad domnum Germanum ire deveret, et a domna Rhadegunde teneretur.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-miscellanea-venantius-ii-de-itinere-suo-cum-ad-d--venantius-fortunatus-c16e09.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.