CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaVenantius Fortunatus

Venantius Fortunatus · Medieval

Miscellanea (Venantius) — II. Ad Chilpericum regem et Fredegundem reginam.

latín

88.0298A|
Aspera conditio, et sors irrevocabilis horae,
Quod generi humano tristis origo dedit:
Cum suadens coluber projecit ab ore venenum,
Morsu et serpentis mors fuit Eva nocens.
Sumpsit ab ipso ex tunc Adam patre terra dolorem,
Et de matre gemens, mundus amara capit.
Praevaricando duo probro damnantur acerbo,
Ille labore dolet, haec generando gemit.
88.0298C| Mors venit inde vorax, transmissa nepotibus ipsis,
Haeredesque suos tollit origo nocens.
Ecce hoc triste nefas nobis genuere parentes:
Ceperat unde prius, hinc ruit omne genus.
Primus Abel cecidit, miserando vulnere caesus,
Ac fraterna sibi sarcula membra fodent.
88.0299A| Post quoque Seth obiit, sub Abel vice redditus idem,
Et quamvis rediit, non sine fine fuit.
Quid Noe memorem, laudatum voce Tonantis,
Quem levis arca tulit, nunc gravis arca premit?
Sic quoque Sem, et Japheth, patrum justissima proles.
Sancta et progenies tale cucurrit iter.
Quid patriarcham Abraham, vel Isaac, Jacob quoque dignos,
Cum de lege necis nemo solutus adest?
Melchisedech etiam, Domini sacer ore sacerdos,
Job quoque, ceu geniti sic abiere sui
Legifer ipse jacet Moses, Aaronque sacerdos,
Alloquiisque Dei dignus, amicus obit.
88.0299B| Successorque suus, populi dux inclytus, Jesus
Qui legis libris, occubuere patres.
Quid Gedeon, Samson, vel quisquis in ordine judex?
Mortem sub Domino judice nemo fugit.
Israelita potens David rex, atque propheta,
Est situs in tumulo cum Salomone suo.
Esaias, Daniel, Samuel, Jonasque beatus,
Vivens sub pelago, stat modo pressus humo.
Princeps clave, Petrus, primus quoque dogmate Paulus,
Quamvis celsae animae, corpora terra tegit.
Semine ab humano cui nullus major habetur
Vir baptista potens ipse Joannes obit.
Enoch, Heliasque hoc adhuc spectat uterque,
Qui satus ex homine est, et moriturus erit.
88.0299C| Ipse creator ovans, surgens cito Christus ab umbris,
Hic quia natus homo est, carne sepultus humo.
Quis rogo non moritur, mortem gustante salute?
Dum pro me voluit hic mea vita mori?
Dic mihi quid poterunt Augusti, et culmina regum,
Membra creatoris cum jacuere petris?
88.0300A| Brachia non retrahunt fortes, neque purpura reges,
Vir quicunque venit pulvere, pulvis erit.
Nascimur aequales, morimurque aequaliter omnes,
Una ex Adam est mors, Christus et una salus.
Diversa est merces, funus tamen omnibus unum,
Infantes, juvenes, sic moriere senex.
Ergo quid hinc facimus, nunc te rogo, celsa potestas,
Cum mihi auxilii possumus esse rei?
Ploramus, gemimus, sed nec prodesse valemus,
Luctus adest oculis, est neque fructus opis.
Viscera torquentur, lacerantur corda tumultu,
Sunt chari exstincti, flendo cadunt oculi:
Ecce vocatur amor, neque jam revocatur amator,
88.0300B| Nos neque jam repetit, quem petra mersa tegit.
Quamvis clamantem refugit mors surda, nec audit:
Nescit in affectum dura redire pium.
Sed nolo, atque volo, migrabo cum omnibus illuc,
Ibimus hinc omnes, nemo nec inde redit:
Donec adventu Domini caro mortua vivat,
Surgat et ex proprio pulvere rursus homo,
Coeperit ut tegere arentes cutis uda favillas,
Et vivi cineres de tumulis salient.
Ibimus ergo omnes, alia regione locandi,
Ibimus ad patriam, quos peregrina tenent.
Ne cruciere igitur, pie rex, fortissime princeps,
Quod geniti pergunt, quo petit omnis homo.
Quale placet figulo vas fictile, tale paratur,
Quando placet figulo, vasa soluta ruunt.
88.0300C| Quod jubet Omnipotens, non possumus esse rebelles,
Cujus ad intuitum sidera, terra tremunt.
Ipse creat hominem, quid dicere possumus? idem
Qui dedit, et recipit, crimina nulla gerit.
Illius ecce sumus figmentum, et spiritus inde est,
Cum jubet, hinc imus, qui sumus ejus opus.
88.0301A| Si libet, in hora montes, freta, sidera mutat,
Cui sua facta favent, quid homo fumus agit?
Rex, precor, ergo potens, age quod tibi maxime prosit,
Quod prodest animae cum Deitatis ope,
Esto virile decus, patienter vince dolores,
Quod non vitatur, vel toleretur onus.
Quod trahimus nascendo, sine hoc non transiit ullus,
Quod nemo immutat, vel ratione ferat.
Consul eas domnae reginae et amantis amatae,
Quae bona cuncta capit, te sociante sibi.
Materno affectu placare jubeto dolentem.
Nec simul ipse fleas, nec lacrymare sinas.
Te regnante viro, tristem illam non decet esse,
Sed magis ex vestro gaudeat alta toro.
Deprecor hoc etiam, vitam amplam conjugis optans,
88.0301B| Consul eas genitae, consul eas patriae.
Talis erit populus, qualem te viderit omnis,
Deque tua facie plebs sua vota metit.
Denique Job natos septem uno triste sub ictu,
Amittens, laudes retulit ore Deo.
David psalmographus, genitum cum amisit amatum,
Mox tumulo posuit, prandia festa dedit.
Femina bis felix, pia mater Machabeorum,
Natos septem uno funere laeta tulit.
Prompta adiens Domino, semper tibi gloria, Rector,
Cum vis, summe pater, pignora mater habet.
88.0302A| Unde Deo potius refertur gratia nostro,
Germine de vestro qui facit ire polo.
Eligit et gemmas de mundi stercore pulchras,
De medioque luto ducit ad astra throno.
Messis vestra Deo placuit, quam in horrea condit,
Dum spicis teneris dulcia grana metit.
Non paleas generas, frumenta sed integra gignis;
Nec recremanda foris, sed recreanda polis.
Praesertim qui sic sancto baptismate puri,
Hinc meruere rapi, fonte lavante novi.
Stantes ante Deum, velut aurea vasa decoris,
Aut quasi candelabris pulchra lucerna nitens.
Immaculatae animae, radiantes semper honore,
Vivorum retinent in regione locum.
Inque domo Domini plantati lumine vernant,
88.0302B| Candida ceu rubeis lilia mista rosis.
Jusserit et Dominus cum membra redire sepulta,
Vestibit genitos tunc stola pulchra tuos.
Aut palmata chlamys, rutilo contexta sub auro,
Et variis gemmis frons diadema geret.
Utentes niveam per candida pectora pallam,
Purpureamque togam fulgida zona ligat.
Tunc pater et genitrix mediis gaudebitis illis,
Cum inter sidereos cernitis esse viros.
Est tamen omnipotens, Abrahae qui semen adauxit,
Vobis atque dabit, Job quod amore dedit.
88.0303A| Restituens numerum natorum germine digno,
Progeniemque refert nobilitante fide.
Qui in solium David Salomonis contulit ortum,
Pro vice germani cum redit ipse patri.
Ille tibi poterit de conjuge reddere natum,
Cui pater alludat, ubere mater alat.
Qui medius vestri reptans per colla parentum,
Regibus et patriae gaudia longa paret.

Sigue explorando

Por su autor
Venantius Fortunatus · 276 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Miscellanea (Venantius) — Idola prostrata.Miscellanea (Venantius) — II. Ad eumdem, cum rogaretur ad coenam. →

Expediente

Autor
Venantius Fortunatus
Título
Miscellanea (Venantius) — II. Ad Chilpericum regem et Fredegundem reginam.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-miscellanea-venantius-ii-ad-chilpericum-regem-et--venantius-fortunatus-3606c5
Cita recomendada
Venantius Fortunatus, «Miscellanea (Venantius) — II. Ad Chilpericum regem et Fredegundem reginam.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-miscellanea-venantius-ii-ad-chilpericum-regem-et--venantius-fortunatus-3606c5.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.