Seu rides, mea, seu sollicite ingemis,
Seu curas animo concoquis anxias,
Seu laetare Loysa,
Flos aeui breuis auolat,
Et cum lapsa semel praeteriit dies,
Illam, seu facili prolueris mero,
Seu tristi mage fletu,
Umbra et nox grauis incubant.
Quod si uita tibi puriter acta sit,
Mercedem tuleris. Nil uetat interim
Dulceis inter amicos
Vitam ducere suauiter.
Absint praecipue luxus et omnium
Spumans ebrietas, maxima criminum
Caussa et fons : epulae sint
Conditae salibus, iocis
Sed castis; Veneris foeda proteruia
Absit sed Domini commemoratio
Adsit, principioque
Mensae laus sua personet
Christo et fine. Sitim dulcia pocula,
Commendare famem fercula maxime
Optarim, procul autem
Curas esse suaserim,
Absentumque uelim gesta silentio
Inuolui aut nisi cum laude rapi in diem :
Mens secura quiesque
Iuges sunt epulae mihi.