M. En quid ago? uulgi quae uox peruenit ad aures?
Obstipui magnoque irarum fluctuat aestu
Durus amor; taedet caeli conuexa tueri.150
Quae potui infelix! quae memet in omnia uerti,
Cui pecudum fibrae, caeli cui sidera parent,
Heu furiis incensa feror! stat gratia facti.
Illum ego per flammas et mille sequentia tela,
Per uarios casus, per tot discrimina rerum 155
Eripui leto. fateor, arma impia sumpsi.
Sed quid ego haec autem nequiquam ingrata reuoluo?
Quid loquor aut ubi sum? ictum iam foedus et omnes
Conpositae leges. credo, mea uulnera restant.
N. Non hoc ista sibi tempus spectacula poscit,160
Sed cape dicta memor, duri solacia casus.
Sensibus hic imis nostram nunc accipe mentem:
Heu fuge crudelis terras, fuge litus auarum!
M. Cara mihi nutrix, claudit nos obice pontus,
Deest iam terra fugae; rerum pars altera adempta est.165
Hac gener atque socer patriaque excedere suadet.
N. Tu ne cede malis, sed contra audentior ito
Et quo quemque modo fugias [que] ferasque laborem,
Tu modo posce deos ueniam, tu munera supplex
Tende petens pacem causasque innecte morandi 170
Carminibus: forsan miseros meliora sequentur.
M. Nunc oblita mihi tot carmina, uox faucibus haesit;
Mens inmota manet et caeco carpitur igni.
Carmina uel caelo possunt deducere lunam,
Sistere aquam fluuiis, deducere montibus ornos.175
Has herbas atque haec ponto mihi lecta uenena
Ipse dedit; nihil ille deos, nil carmina curat.
N. Quid struis? aut qua spe inimica in gente moraris?
[M.] Aut pugnam aut aliquid iam dudum inuadere magnum;
Seu uersare dolos, seu certae occumbere morti.180