CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaMatthias Casimirus Sarbievius

Matthias Casimirus Sarbievius · Barroco

Lyricorum libri quattuor — II — ODE IV. Ad Stanislaum Sarbiewski, fratrem, equitem Polonum.

latín

Si transacta retro saecula respicis,
Si ventura vides; tristibus omnium
Incumbunt tumulis nigra silentia, et
Altae oblivio gloriae.

Frustra belligerum carmine suscitas,
Sarbievi, Sarabetem, et sibi conscios
Manes esse vetas, qui bene barbaro
Pridem in pulvere dormiunt.

Armorum studio clarus, avum nepos
Ad vitam reducem splendidius dabis:
Nos cantu dabimus, qui tacitos sacro
Soles ducimus otio.

Multi magna loqui possumus: ardua
Raros ausa vocant. Nobilium fluunt
Infoecunda ducum saecula; nec bono
Succrescit soboles patri.

Aetas si pariat quaelibet Herculem,
Sit foecunda satis. Sed sua saepius
Tellus monstra videt, Geryonem, aut Libyn
Antaeum, aut validum Gygen.

Cessant omnia: nec praepete curritur
Ad majora gradu. Cum potioribus
Servant parva vicem. Deterior subit
Pravis fama nepotibus.

Si se quisque tamen vincere gestiat,
Olim aequabit avos. Tu modo fortibus
Insta consiliis, et rude nobili
Urge propositum manu.

Ipsa ad conspicuas nominis inclyti
'Ducent fata fores; qua labor arduam
Emunire domum pugnat, et aureis
Sudor praefluit arcibus.

Nunc seu Caesareo miles in agmine
Scandis turrigerae moenia Mantuae;
Seu te per Ligures, sive per ultimam
Raptat gloria Galliam:

Jam nunc ad patriae bella Poloniae
Magnam finge animam: jam doceat pius
Pulchrae mortis amor laudibus aspera
Commendare pericula.

Mox seu victa vocent Ismara, seu Getes;
Narratam patrio in pulvere gloriam
Exercebis eques, nec trepidam sines
De te serpere fabulam.

Sigue explorando

Por su autor
Matthias Casimirus Sarbievius · 440 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Lyricorum libri quattuor — II — ODE III. Ad suam testudinem.Lyricorum libri quattuor — II — ODE IX. Ad Decium. →

Expediente

Autor
Matthias Casimirus Sarbievius
Título
Lyricorum libri quattuor — II — ODE IV. Ad Stanislaum Sarbiewski, fratrem, equitem Polonum.
Lengua
latín
Época
Barroco
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-lyricorum-libri-quattuor-ii-ode-iv-ad-stanislaum--matthias-casimirus-sarbieviu-f1ce66
Cita recomendada
Matthias Casimirus Sarbievius, «Lyricorum libri quattuor — II — ODE IV. Ad Stanislaum Sarbiewski, fratrem, equitem Polonum.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-lyricorum-libri-quattuor-ii-ode-iv-ad-stanislaum--matthias-casimirus-sarbieviu-f1ce66.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.