Cur fugis, virgo, Polyphemon, Aetna
quem cupit pascens tacitas favillas?
En ego ad litus propero, ipsa in altos
is voga saltus.
Qualis in pratis melilotos udis
carices inter nitet, inter ipsa
Crathidis nymphas facieque et ornili
corpore praestas;
alta ut in silvis humiles myricas
fagus excellit, pecudum magistros
ipse sic cunctos et honore barbae et
crine relinquo.
Est tibi insignis coma, qua nitescis;
sunt mihi et saetae, quibus ipse et hircos
atque oves solus supero, genisque
et nemus horret:
cur fugis, virgo, Polyphemon, Aetna
innuit cui et vocat usque ab alto
monte succensis facibus suosque
indicat ignes?
En pedum, cuius capulo sui 11 i
albicant dentes, riget acer ictu
corneus mucro, medio revinctus
serpit acanthus;
aspice hunc sparsis maculis galerum;
en decus rarum capitis, superbit
hinnuli pelle, en tremit asper hirto
conus echino;
en tegit plantas capreae revulsus
pero de tergo, ligat hunc acerno
fibula amplexu, Gelaae benignum
munus amantis.
Cur fugis, virgo, Polyphemon, ipsa
Aetna quem rursus vocat, atque ab alta
innuit rupe et facibus superbum in-
vitat amantem?
Non mihi desunt, Galatea, lanae,
non oves, bis quae pariant in anno,
bis die ad mulctram veniant vocatae
nomine vaccae,
veliera atque assunt nivea et petulci
vir gregis bifrons caper et tricornis
ille et insultans aries, Sicani
litoris horror,
ille et insultans vitulis mihique
taurus instans cornibus; ah Pelori,
ah Gelae pastor, cave, et insolentem
pelle iuvencum.
Cur fugis, virgo, Polyphemon, illuni,
cuius ad formam stupeant vel undae,
cuius et robur nemora et lacertos
saxa tremiscant?
Lacte de nostro fluitent et amnes,
surgat hoc ipso tumulus coacto,
mille equae ad ripas stabulantur alti et
flumina Anapi;
mille te caprae totidemque et haedi,
mille te vaccae totidemque tauri,
mille te e nostris stabuiis sequentur
ubera equarum,
si semel mecum, Galatea, mecum
litus invisens Siculasque terras
duxeris mecum choreas amatae ad
carmen avenae.
Cur fugis, virgo, Polyphemon? Ecquem
Italis tellus Polyphemon, ecquem
Bruttii montes Oriarchon, amnis
ecquem habet ullus?
Unicum est soli Polyphemo, at ingens
lumen: hoc uno fugo et ipse nubes,
montium hoc uno fugo taetra et amplae
monstra lacunae.
Ipse dum vastum mare curro, adaequant
genua nec fluctus; tiliae nec aequant,
erro dum silvis; mihi cedit unda,
cedit et aer.
Quin et, hac dextra quotiens Pachynni
verticem aut summi quatio Pelori,
Ausonum litus tremit et Libyssae
tractus arenae.
Quem fugis, demens Galatea, cuius
aequet et divos genus et propago
imperet silvis, pecori ac magistris
et maris undis?
Sunt mihi ursorum simul et leonum
fistulae assueti catuli manuque,
quos ego in lusum illecebrasque natis
et tibi servo,
sunt et assueti manibus iocisque
piscium fetus teneri: hos puellis
et tibi servo. O age, dura nostrae
causa querelae,
et fove ingentem Polyphemon, antra
ipsa quem vix iam capiunt, vel ipsi
montium saltus; age, dura nostrae
causa querelae,
et tege amplexu Polyphemon, ipsae
quem tegunt vix aut tiliae aut comantes
aesculi aut pinus; age, dura nostrae
causa querelae,
osculo et dona Polyphemon. Heu heu,
osculum et voces fugit; ah superba,
ah parum felix fugit et sub imo
conditur amne.