CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIovianus Pontanus

Iovianus Pontanus · Renacimiento

Lyra — V Ad solem.

latín

Sol, decus coeli superumque princeps,
auctor et lucis, moderator anni,
altor o rerumque animantiumque
et sator idem,

5 idem et immensi maris aequor, idem
aeris vasti spada et iacentis
intimum terrae gremium fovesque
et seris idem.

Omnia ex te sunt, genus omne per te
gignitur, crescit simul et perennat,
et tibi assurgunt nemora, et tibi herbae,
germen et omne.

Cuncta sed te cutn venerentur unum
et regas cuncta, o pater alme rerum,
deseris curnam tibi dedicatum
vulgus amantum?

Tu choros primus numerosque nectis,
primus et carmen meditare nervis;
negligis quare tibi dedicatos
asper amantes?

Et tibi est arcus, tibi sunt sagittae
et coma intonsa et puerilis aetas;
despicis curnam tibi dedicatum
nomen amantum?

Te colunt primi metuuntque amantes
et tuum prim venerantur astrum ;
lux enim dux est, oculi duces sunt
fax et amantum.

Quin amans primus choreas lyramque,
carmen exercet quoque primus idem,
nani lyra et carmen numerique amor
pabula praebent.

Doctor et princeps choreae et magister
carminis Sol, hoc age, dux amantum,
hoc age et curam tibi dedicatae
suscipe gentis;

quique liquentem aera quique salsum
aequor accendis vitreasque sedes
ac sinus terrae gravidos satusque
calfacis omnes,

ure spernaces iuvenum puellas,
ure diversas ab amoris aura,
ure et immitis animos tuasque
incute flammas.

Et mihi felix ades et protervum
Fanniae pectus moderare adacta
ventilans sparsim face dexteraque
lampada quassans,

lampada atque illos radios, aduris
quis et immanes tigrides ferumque
aspidum ad Syrtes genus atque taetras
in mare phocas.

Sigue explorando

Por su autor
Iovianus Pontanus · 334 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Lyra — IX Uxorem in somnis alloquiturLyra — VII Laudes Alfonsi →

Expediente

Autor
Iovianus Pontanus
Título
Lyra — V Ad solem.
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-lyra-v-ad-solem--iovianus-pontanus-5d692d
Cita recomendada
Iovianus Pontanus, «Lyra — V Ad solem.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-lyra-v-ad-solem--iovianus-pontanus-5d692d.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.