O ades summo love nata et udis
alta nymphe litoribus, reposto
colle, quam Nesis genuit superbo
enisa sub antro;
o ades mecura, dea, duni relictis
Umbriae campis nemore et Sabino
te peto Sebethiaden et amnem,
Antiniana ;
assit et tecum coines illa, quondam
sueta nympharum choreis, Patulcis,
fistula insignis siniul et canoro
nobilis aere.
Vos sequor, fidae Aonidum sodales;
Aon est vester mihi collis, e quo
forsan et rivi scateant et ipsa
Thespias unda.
Ergo age o longum, lyra, quae sine ullo
desides cultu, per opaca ruris
otia intactum meditemur Umbro
pectine cantum.
En adest inter violas rosamque
illa, quae vernos, hiemem sub ipsam
ore prae se fert oculisque et omni
tempore honores;
quam prius victis rediens ab Indis
Liber ad festos thiasos vocabat,
nunc vocant Musae ad choreas et hortos:
huic, lyra, plaude;
cuius adventu rosa purpurescit
et novis silvae recreantur auris,
lilia albescunt et hiat decoro
flore hyacinthus;
cuius afflatu induitur recentem
arbor in florem Dryadesque ab altis
montibus cultam venerantur, uda et 35
Naides herba.
Venit ad litus; mora nulla; nymphae
litus optatum celebres frequentant,
ora mirantur rosea atque ad imas
pectora plantas. 40
Heu, quod adventat ferus ille Proteus.
Crede ne, virgo, pelago; rapinis
pontus exsultat. Tua forma solis
gaudeat hortis.
Crede neu tete nemorum latebris; 45
Panes et silvis habitant procaces.
Crede te Musis, Ariadna; Musae
casta sequuntur.