CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaAnselmus Laudunensis

Anselmus Laudunensis · Medieval

Liber Tobiae (Anselmus Laudunensis)

latín

CAPUT IV.
VERS. 3.-- « Corpus meum sepeli. » Corpora sepeliendo quasi sacrosanctum depositum terrae commendamus, quae reddenda et glorificanda in resurrectione credimus.

VERS. 7.-- « Ex filiis Israel. » Erat enim ex numero angelorum, qui sunt filii Israel, quia semper vident 113.0727D| Deum facie ad faciem, et saepe mittuntur in custodia filiorum Israel, id est videntium Deum. Unde: « Constitui terminos populorum juxta numerum filiorum Israel (Deut. LII). »

VERS. 10.-- « Tunc ingressus, » etc. (BED., ubi supra. ) Apparuit angelus Tobiae et socium se praebuit et Filius Dei hominem assumpsit, et visibiliter cum hominibus conversatus humanum genus salvavit. Introduxit Tobias angelum ad patrem, etc., et Dominus per miracula quae in carne fecit populo Judaeorum, ex quo carnem susceperat, ostendit: quia est filius et angelus, id est nuntius paternae voluntatis, cui etiam gaudium perpetuae salutis praedicavit, dicens: « Poenitentiam agite, appropinquavit enim 113.0728A| regnum coelorum. (Matth. III.) » Et desperantibus de lumine coelesti « Ego sum, inquit, lux mundi, qui sequitur me non ambulat in tenebris (Joan. VIII). »

VERS. 15.-- « Et dixit ei angelus. » (ID., ibid.) Promittit angelus Tobiae ducere filium suum in civitatem Medorum et reducere, etc., usque ad interrogante angelum Tobia unde esset.

VERS. 18.-- « Ego sum, inquit, Azarias Ananiae magni filius, (ID., ibid.) Azarias adjutor, Ananias gloria Dei. Christus quoque fidelibus suis indicat, quia ipse est de quo dicitur: « Adjutor meus et liberator meus es tu, Domine, ne moreris (Psal. LXIX). » « Et vidimus gloriam ejus, quasi unigeniti a Patre (Joan. I). »

VERS. 22.-- « Tunc paratis. » (BED., ubi supra. ) 113.0728B| Apparente Domino in carne, etc., usque ad et sic ad salutem gentium per apostolos pervenit.

CAPUT VI.

VERS. 1.-- « Profectus est, » etc. (BEDA, in Esdr., tom. II.) Domino veniente ad gentes salvandas, etc., usque ad et oves spirituales a furibus et bestialibus spiritibus et haereticis defendunt.

VERS. 2.-- « Et ecce piscis, » etc. (BEDA, ubi supra. ) Dominicae passionis sacramentum manifeste significatur, etc., usque ad nec in eo princeps mundi veniens quidquam habuit.

« Exivit. » (ID., ibid.) Christus mortem cui nil debebat accepit, ut pedes, scilicet suos, id est membra sua a contagione peccati et mortis ablueret. Occurrit 113.0728C| piscis eum devorare cupiens, et Domino in cruce passo diabolus, quo movente crucifixus erat, advenit, quaerens si quid peccati in eo invenisset.

VERS. 3.-- « Quem expavescens, » etc. Christus imminente mortis articulo coepit pavere et taedere, non diabolum, sed mortem, quae invidia diaboli intravit in orbem, naturali carnis fragilitate perhorrescens; unde: « Pater, transfer calicem hunc a me (Marc. XIV). »

VERS. 4.-- « Apprehende branchiam, » etc. (BED., ibid.) Apprehendit Christus di bolum qui eum capere in cruce voluit, et moriendo vicit. Apprehendit ergo branchiam, ut caput nequissimum a corpore, potentiae suae dextera separaret, id est nequitiam antiqui hostis ab his, quos sibi corpus fecerat, auferret, et 113.0728D| hos corpori suo, id est Ecclesiae inferret. Branchiam enim habet piscis in confinio capitis et corporis, est autem Christus caput Ecclesiae, quae est corpus ejus, et diabolus caput iniquorum, qui sunt corpus ejus.

« Quod cum fecisset. » Quia cum Dominus nequitiam diaboli manifestaret, molitus est adhuc electis suis persecutionem commovere: hi enim sunt pedes ejus per quos ambulat in terra qui per omnia regnat in coelo.

VERS. 5.-- « Exentera hunc piscem. » Dominus piscem exenteravit, cum nequitiam diaboli latius sanctis aperuit: et quasi arcana insidiarum ejus reseravit. Reposuit sibi cor ejus, quia calliditatem ejus 113.0729A| in Scripturis indicavit, de quo dicitur: « Serpens erat callidior cunctis animantibus terrae (Gen. III), » et alibi: « Num ignoramus astutius ejus (II Cor. II). » Fel quoque reposuit, quia quanto malitiae furore contra genus humanum saeviat, ad cautelae studium scribi et conservari voluit. Jecur reposuit, quia maligna ejus consilia adversum nos per doctores veritatis insinuavit: Aiunt enim physici: quia calore et occulta virtute jecoris excoquantur et digerantur cibi. Cum vero quae agere disponimus, sedula cogitatione, quo ordine sint agenda requirimus, quasi acceptos in stomacho cibos, ardore jecoris excoquimus.

« Sunt enim haec necessaria. » Astutia diaboli et nequitia cognita nobis ad medelam proficiunt: 113.0729B| quanto enim ea certius exploramus, tanto certius declinamus

VERS. 6.-- « Assavit carnes ejus, » etc. (BEDA, ubi supra. ) Quidquid sibi ex hoc pisce assumpserit, etc., usque ad donec in gentibus Ecclesiae fundamenta locarentur.

VERS. 12.-- « Et oportet. » (ID., ibid.) Raguel populum gentium signat, etc., usque ad et qui audire dignus sit: « Jam non dicam vos servos, sed amicos meos (Joan. XV).

CAPUT VII.

VERS. 11.-- « Quo audito verbo Raguel expavit, » etc. (BEDA, ubi supra. ) Audiens populus gentium verbum fidei, etc., usque ad ut qui stulta dicerent, 113.0729C| stulte perirent.

CAPUT VIII.

VERS. 1.-- « Postquam vero coenaverunt, » etc. (BEDA, in Tobiam, tom. II.) Introductus Tobias ad cubiculum protulit, etc. Deus accepturus Ecclesiam de gentibus, in desponsationis initio, jubet eam abrenuntiare diabolo, et omnibus pompis ejus et confiteri fidem sanctae Trinitatis in remissionem peccatorum: quod est intima piscis viscera vivis cremare carbonibus.

(BEDA, ubi supra. ) Quia post abrenuntiationem diaboli, post confessionem verae fidei, sequitur peccatorum remissio, per aquam baptismi expulso diabolo, diabolum ligavit: quia a fidelium laesione cessando compescuit, quos etsi aliquando tentare 113.0729D| probationem permittitur, superare tamen prohibetur.

VERS. 3.-- « Religavit. » Desertum et Aegyptus corda infidelium significant, quae a Deo deserta. quia ejus habitatione indigna, et juxta interpretationem Aegypti perfidiae suae tenebris obscurata. Merito autem et qui a Deo deseritur a daemonio repletur. Angelus vero daemonem qui Tobiam occidere volebat, in deserto ligavit, qui cohibitum a fidelibus, qui sunt membra Christi, diabolum in infidelibus tantum dominari permittit, in quibus tamen tenet eum ligatum, quia nec ipsos tantum laedere permittitur quantum nititur.

VERS. 11.-- « Et factum est. » etc. (ID., ibid.) 113.0730A| Cantus pullorum, etc., usque ad veraciter Christum hoste superato sponsum esse sanctae Ecclesiae cognoverunt.

VERS. 17.-- « Benedicimus te, Domine Deus. » (ID., ibid.) Laetatur Raguel de vita Tobiae, etc., usque ad sunt crassi gratia supernae dilectionis referti.

VERS. 22.-- « Duas quoque, » etc. (ID., ibid.) Apostolus gentium eos qui ad fidem venerant, etc., usque ad qui epulas ex eis quorum reficiuntur exemplis accipiunt.

« Quatuor arietes. » Quia sancti doctores et martyres quatuor libros Evangelii fide et opere conservant, prudentia, justitia, fortitudine, temperantia muniuntur, et quatuor partibus mundi instruunt Ecclesiam Dei.

113.0730B| « Occidi fecit. » Quia alii sponte mortificant corpora sua, ut sint hostia viva: alii inter manus infidelium subeunt martyria: per arma justitiae a dextris et a sinistris, id est, in prosperis et adversis hostem vincentes antiquum.

Sigue explorando

Por su autor
Anselmus Laudunensis · 32 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Liber Proverbiorum (Anselmus Laudunensis)Prophetia Jeremiae (Anselmus Laudunensis) →

Expediente

Autor
Anselmus Laudunensis
Título
Liber Tobiae (Anselmus Laudunensis)
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-liber-tobiae-anselmus-laudunensis--anselmus-laudunensis-7b6a94
Cita recomendada
Anselmus Laudunensis, «Liber Tobiae (Anselmus Laudunensis)», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-liber-tobiae-anselmus-laudunensis--anselmus-laudunensis-7b6a94.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.