VERS. 9.-- Qui ambulat, qui simpliciter se vivere novit, etc., usque ad ac digna factis recipit, nihil enim occultum quod non reveletur (Matth. X).
VERS. 13.-- Virga in dorso ejus. Vindicta in sequenti 113.1093B| vita, etc., usque ad recte subditur: Sapientes abscondunt, etc.
VERS. 15.-- Substantia divitis. Spiritualiter: Qui in Deum dives est per bona opera, confidit in illo, quasi qui in urbe inexpugnabili, quae a nullo hoste possit superari; at, qui virtutum inopia coangustantur, ideo coelestibus egent divitiis, quia noxio pavore timent duros pro Domino tolerare labores.
VERS. 18.-- Abscondunt scientiam, etc. Si ergo verax et sapiens esse desideras, odium neque in abscondito cordis conteges, neque per oris contumeliam proferas; sed tuum cor dilectione et os veritate repleatur.
VERS. 23.-- Quasi per risum stultus operatur scelus. Prudentia a providendo nomen accepit. Stultus 113.1093C| est igitur qui gaudet in scelere. Sapientis autem est et ejus qui viri nomine dignus sit, praevidere, quia risus dolore miscebitur, et gaudia peccandi poena sequetur ultionis.
VERS. 24.-- Quod timet impius, veniet super. De illo impio dicit, etc., usque ad quod corde tenent, adveniet.
VERS. 25.-- Quasi tempestas. De persecutoribus Ecclesiae dicit, qui domum fidei subvertere quaerunt. Sed illa in vero fundamento, id est, in Christo collocata, ipsi extemplo dispereunt.
VERS. 26.-- Sicut acetum dentibus. Sicut haereticorum perfidia, etc., usque ad et etiam verbis impugnant, unde: A nobis exierunt, sed ex nobis non erant (I Joan. II).
113.1093D| VERS. 28.-- Spes autem. Non contra id quod supra dicitur, etc., usque ad De his qui scienter delinquunt, adjungit.
VERS. 29.-- Fortitudo simplicis via ejus, et pavor. Si obscura Scripturarum, etc., usque ad operari contemnunt.
CAPUT XI.
VERS. 1.-- Statera dolosa. Vel pecuniae vel judicii, etc., usque ad et actioni congruit.
VERS. 2.-- Ubi fuerit superbia. Superbi, vel contumeliose se gerunt per contemptum sive per ignorantiam disciplinae, vel proximis contumeliam ingerunt, vel qui se exaltat humiliabitur.
VERS. 7.-- Mortuo homine impio. Hoc Origenes 113.1094A| nescivit, etc., usque ad et ad eos fortasse pertinet quod sequitur.
Exspectatio sollicitorum. Sollicitudo bonorum est implere Dei praecepta; at malorum scienter peccantium, quod aeternam rapientur ad poenam. Ideoque exspectatio illorum coronabitur; istorum damnabitur, etiam ante judicium, damuante propria conscientia.
VERS. 9.-- Simulator. Haereticus simulans catholicam doctrinam, decipit auditorem suum. Qui veritatem sequuntur Evangelii liberabuntur sapientia catholica, ne decipula decipiantur haeretica.
VERS. 12.-- Qui despicit, etc. Non est despiciendus, qui nos simpliciter amat, etsi quid inepte agat: qui enim hoc facit, indiget sapientia. Prudens autem 113.1094B| publice tacet, occulte castigat, quod melius in sequentibus aperitur.
VERS. 14.-- Ubi non est gubernator, populus corruet, salus autem ubi multa consilia. Ne enim putares, etc., usque ad ut a pluribus corrigatur.
VERS. 15.-- Affligetur. Ad litteram patet, etc., usque ad seipsum ante districti judicis oculos ultione dignum reddet.
Qui autem cavet laqueos securus erit. Securus erit in futuro qui nunc bene formidolosus et sua peccata per poenitentiam curat, et ab impoenitentium societate se immunem servat.
VERS. 21.-- Manus in manu. Qui manum jungit in manu, etc., usque ad unde praemissum est: Abominabile Domino cor pravum.
113.1094C| VERS. 22.-- Circulus aureus in naribus, etc. Si suis naribus circulum auri fixeris, etc., usque ad quia carnalibus deditus.
VERS. 27.-- Bene consurgit diluculo qui quaerit bona, etc., id est ad vitam consurgit in tempore resurrectionis, quia nunc bona agit in tempore operationis. Qui autem mala, quae dicat vel agat, inquirit, eorum pondere ab altioribus retardatur.
VERS. 28.-- Justi autem quasi, etc. Quasi, qui spe futurorum praemiorum bona faciunt in praesenti, juste, quod sperant, accipiunt. Virens quippe in arbore folium, fructus, quos nondum ostendit, signat affuturos: et justi quasi virens folium germinant, qui spe salvi facti in fidei ac virtutum gratia proficere non cessant.
113.1094D| VERS. 29.-- Qui stultus est. Impius vivit pio; ille damnatur, iste accipit bravium, pro quo certabat.
VERS. 30.-- Qui suscipit. Qui animarum curam pro Domino suscipit, etc., usque ad ut sublimius cum Domino regnet, procurat.
VERS. 31.-- Si justus. Si martyres tanta patiuntur injuste, etc., usque ad etsi enim impii non sumus, certe si peccatores nos esse negamus, nosipsos seducimus, et veritas in nobis non est.
CAPUT XII.
VERS. 1.-- Qui bonus est, etc. Horum versiculorum connexio talis est; qui bonus est non confidit in cogitationibus suis; sed Domini gratiam quaerit, 113.1095A| ac per illam pie vivit. Qui autem in cogitationibus suis confidit, bonus esse nequit: qui enim gratiam Dei non curat quaerere, in prava actione perdurat.
VERS. 4.-- Mulier. Ad litteram, mulier bona et casta, etc., usque ad putredo pravi dogmatis corrumpit.
VERS. 5.-- Cogitationes. Justi sua facta, etc., usque ad obliti timoris Domini.
VERS. 7.-- Verte impios. Multa impietas in diis gentium, etc., usque ad sed quaecunque membra hinc illuc perveniunt, quae sperabant, gaudia inveniunt.
VERS. 10.-- Novit, id est compatitur hebetudini ac fragilitati proximorum sibi commissorum.
Viscera autem impiorum crudelia, qui non compatiuntur subditis; sed sicut Dominus ait: Percutiunt 113.1095B| pueros et ancillas, dicentes: Moram facit Dominus meus venire.
VERS. 12.-- Desiderium. Desiderat impius, etc., usque ad dicit e contra de bonis.
Radix autem justorum proficiet, fides, spes, charitas, quibus in Christo sunt radicati non eos fallunt; sed plus quam sperant in futuro percipient.
VERS. 16.-- Fatuus, etc. Qui in praesenti desiderat ulcisci, fatuus est; qui autem pro Domino contemnit, sapiens est.
Qui autem dissimulat: non sic vult occultari, ut duret, sed omnino deleatur; est enim natura irae ut prolata, magis ferveat; occultata, languescat.
VERS. 18.-- Lingua autem sapientium est sanitas, etc., quia et bona, quae promittunt, ipsi perficiendo 113.1095C| ad vitam perveniunt; et aliis, quae sequantur, demonstrant
VERS. 19.-- Labium veritatis, etc. Fides catholica semper permanebit; qui autem repente nova dogmata inserit, mendacii minister est.
VERS. 23.-- Homo versutus. Sapiens et prudens: qui aliquando celat scientiam, vel non valens loqui, quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus; vel nolens dare sanctum canibus, vel margaritas ante porcos projicere, vel mittere.
Cor insipientium provocat. Vel quando plus appetunt sapere quam oportet sapere, et in cogitationibus evanescendo, pro sapientia stultitiam habent et tenent; vel aliis, quae nequeunt capere, ingerentes, quasi infirmis oculis lumen solis, id est sapientiae, 113.1095D| quam habere videbantur auferunt.
VERS. 24.-- Manus fortium. Perfecti non solum vitiorum bella superant, sed et electis fratribus majore virtutum gratia principantur.
Quae autem remissa. Qui dissoluti animo, etc., usque ad non enim de talibus desperandum est, cum adjungit, moeror justi, etc.
VERS. 25.-- Maeror in corde, etc., quia necesse est ut prius peccatorem moeror poenitentiae salubriter humiliet, et post per judicium sacerdotis datae reconciliationis sermo laetificet vel reficiat.
Qui negligit damnum, etc. Si hoc ad litteram accipitur, etc., usque ad vel ipsam carnem morti tradit?
113.1096A| VERS. 27.-- Non inveniet, etc. Fraude namque acquisita pecunia, etc., usque ad quibus aeternae vitae claritas auro pretiosior emitur.
CAPUT XIII.
VERS. 1.-- Filius sapiens. Tantum distat inter sapientem et stultum, ut hic aliquando profectu eruditionis ad eum, qui se docuerat, docendum perveniat: ille, ne, cum arguitur, audiat.
VERS. 4.-- Vult et non vult piger. Vult regnare cum Domino, etc., usque ad et Jesus filius Sirach: Vae peccatori terram duabus viis ingredienti.
Anima autem operantium jussa dominica impinguabitur, quia perfecta supernorum dulcedine reficietur; unde: Sicut adipe (Psal. XXVI), etc.; vel, qui 113.1096B| piis pro Domino laboribus insudant, immarcescibili corona donabuntur.
VERS. 7.-- Est quasi dives, non vere, ut qui induebatur purpura et bysso (Luc. XVI); sed quia Deum non habuit, etc., usque ad quid vera paupertas agat, subditur.
VERS. 11.-- Substantia, etc. Qui volunt divites fieri incidunt in tentationem, etc., usque ad multiplicia supernae beatitudinis munera percipiet, de quo:
VERS. 12.-- Spes quae differtur, etc. Quia nimirum, etc., usque ad ipse est enim lignum vitae amplectentibus se.
VERS. 13.-- Qui detrahit. Aliter, etc., usque ad unde: Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, etc.
113.1096C| VERS. 14.-- Lex sapientis. Ex quo homo sapere incipit, utitur hac lege, ut mortem vitet et vitam acquirat.
VERS. 16.-- Cum consilio, maxime divino, quod est in Scripturis. Fatuus enim est qui extra hoc consilium vivit, quamvis naturaliter prudens videatur.
VERS. 20.-- Qui cum sapientibus. Quilibet simplex aut rusticus, qui arcana sapientiae comprehendere nequit, si tamen exempla sapientum vivendo sectatur, jure inter sapientes numerabitur.
Amicus stultorum. Qui stultos, non quia homines sunt, sed propter stultitiam, quia mimi sunt, vel histriones, vel hujusmodi, non ut instruendo corrigat, amat, sed ut favendo, deteriores efficiat: 113.1096D| licet sapiens videatur, stultorum damnatione tenebitur.
VERS. 22.-- Bonus homo, etc., saepe boni sine filiis obeunt, etc., usque ad regnum Dei datum est genti facienti fructum ejus.
VERS. 23.-- Multi cibi. Alius translator, etc., usque ad utrique autem sensui congruit, quod subdit.
VERS. 24.-- Qui parcit virgae odit filium suum, etc. Nam et bonus pater filium, et discipulum magister catholicus, ne ad iniquitatem deflectat, sollicitus erudit.
CAPUT XIV.
VERS. 1.-- Sapiens, etc. Destruet male vivendo, 113.1097A| et aliquando aperte regnando, etc., usque ad de quibus aperte subdit:
VERS. 3.-- In ore stulti. Quia stulti per vaniloquium humiles, quos despiciunt, affligunt; sed hi per doctrinam sapientium, ne decipiantur, se muniunt.
VERS. 4.-- Ubi non, etc. Haec haerent superioribus, etc., usque ad qui Sareptanam viduam pascit a qua et ipse pascitur.
VERS. 6.-- Quaerit derisor sapientiam, etc. Ut Caiphas, etc., usque ad quia perverse quaerunt, nunquam prorsus inveniunt.
VERS. 7.-- Vade contra, etc. Ideo derisor sapientiam, quam quaerit, non invenit, etc., usque ad ejusque meditationi operam dare satagunt.
113.1097B| VERS. 10.-- Extraneus. Id est reprobus, etc., usque ad unde subditur: Dominus impiorum, etc.
Sapiens timet et declinat. Sicut stulti est de sua alacritate confidere, etc., usque ad aut post mortem fortiter poenas ferat.
VERS. 17.-- Impatiens, etc. Reprehensibilis quidem est impatiens, etc., usque ad inter reprobos aestimatur.
VERS. 19.-- Jacebunt mali ante bonos. Videntes tormenta eorum, etc., usque ad ad videnda eorum supplicia.
VERS. 24.-- Fatuitas stultorum. Imprudentia, quasi improvidentia dicitur.
VERS. 25.-- Liberat animas testis fidelis. Catholicus praedicatur, qui testimonia Scripturarum fideliter 113.1097C| praedicat, et profert; haereticus mendacia.
Profert mendacia. Alia translatio: Incendit autem mendacio animas dolosus deceptor.
Versipellis, id est diabolus, qui mala, quae suggerit, bona mentitur: et dum bona promittit aeterna, ducit ad tormenta.
VERS. 26.-- In timore Domini. Timor Domini fiduciam fortitudinis praestat, etc., usque ad speraverunt in Domino.
VERS. 27.-- Timor Domini. Haec est spes eorum, etc., usque ad unde, Initium sapientiae timor Domini (Psal. IX).
VERS. 30.-- Vita carnium. Per carnem infirma, per ossa firma. Si mentis innocentia custoditur, etsi 113.1097D| quae foris infirma sunt, quandoque roborantur; unde subdit:
Putredo ossium invidia, quia per livoris vitium ante oculos Dei pereunt ea quae humanis oculis fortia videntur. Ossa enim per invidiam putrescere, est robusta quaeque perire.
CAPUT XV.
VERS. 1.-- Responsio mollis frangit iram. Qui verba increpantis humiliter suscipit, jam propinquat veniae reatus quem gessit. Qui arguenti resultat, contra se iram judicis provocat.
VERS. 2.-- Ebullit stultitiam. Scripturam pervertendo, suos sensus auctoritati praeponendo; velut fatui philosophi, ut Porphyrius, et Julianus, qui contra 113.1098A| Ecclesiae doctores stultitiae suae fluenta fundebant.
VERS. 5.-- Stultus irridet. Stultus est omnis peccator, qui, terrenis actibus deditus, futurum nihil praevidet: is disciplinam irridet, dum derogat divinae correctioni.
VERS. 7.-- Cor stultorum dissimile. Vel dissimile sibi ipsi, variis cogitationibus, et nunquam idem manet. Contra quod de Anna dicitur: Vultusque ejus non sunt amplius in diversa mutati.
VERS. 10.-- Doctrina mala. Qui solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus est in regno coelorum. Talibus tamen, si correcti fuerint, patet reditus ad veniam: si autem increpationes non receperint, omnino morientur.
113.1098B| VERS. 15.-- Omnes dies. Omne tempus populi Dei, etc., usque ad quasi jugi delectantur convivio.
VERS. 17.-- Melius est vocari ad olera. Multo enim utilius est simplicis vitae innocentiam cum charitate servare, etc., usque ad, discedite a me operarii iniquitatis.
VERS. 19.-- Pigrorum, quos piget operari justitiam, etc., usque ad sed quia hoc bonos non praepedit, adjungit:
Via justorum absque offendiculo. Justi enim quidquid adversitatis in sua conversatione invenerint, non offendunt, quia aeternae spei et internae contemplationis saltu adversa transiliunt.
VERS. 23.-- Laetatur homo. Humanum est de 113.1098C| sententia quasi prudenter prolata laetari. Sed vere sapiens non solum quod loquitur, sed etiam opportunitatem loci, et temporis, et personae cui loquitur, diligenter inquirit.
VERS. 24.-- De inferno novissimo, etc. Primus infernus caecitas peccantis animae, et verae lucis scientia carentis, de quo: Descendunt in infernum viventes (Psal. LIV).
VERS. 25.-- Viduae Ecclesiae, scilicet sponsae suae, pro cujus vita mori dignatus est.
VERS. 26.-- Firmabitur: in judicio, quando non solum factis, sed et verbis omnibus digna praemia reddet.
VERS. 30.-- Lux oculorum laetificat animam. Jure mentem delectat humanam, etc., usque ad sic enim 113.1098D| magis fervet opus.
Lux oculorum. Alia translatio: Videns bona oculus delectat corda bona, scilicet, Domini in terra viventium, quae, quia in oculo mentis contemplatur, merito corde delectatur, quamvis affligatur exterius.
CAPUT XVI.
VERS. 1.-- Hominis est animum praeparare. Quomodo ergo hominis est animum praeparare, et Dei gubernare linguam? sed persecutionis tempus significat, de quo dicitur, Nolite cogitare quomodo, aut quod loquamini: datur enim in illa hora, quid loquamini (Matth. X).
VERS. 2.-- Omnes viae. Ita actiones omnium bonorum, 113.1099A| scilicet, et malorum quid in occulto cogitent, certa lance discernit, unde subdit.
VERS. 3.-- Revela Domino. Opera nostra revelamus, quando, quem nihil latere novimus, in cunctis, quae agimus, in memoriam reducimus, atque illius flagitamus auxilium: et tunc non solum opera, sed cogitationes dirigit.
VERS. 4.-- Universa propter semetipsum, etc. Nulla fuit Domino causa operandi, nisi sola voluntas, ut suam scilicet, bonitatem rationabili creaturae, quam perpetuo faceret beatam, ostenderet: eum vero qui bonum conditionis propria sponte deseruit, id est diabolum, cum suis sequacibus, justa severitate damnavit.
VERS. 5.-- Abominatio est. Quicunque tribuit sibi 113.1099B| bonum quod facit, etiamsi nihil videtur mali manibus operari, cordis innocentiam perdit, in quo largitori bonorum se praetulit: et ideo talem Dominus abominatur virum, quem sibi in beneficiis videt ingratum.
VERS. 7.-- Cum placuerint Domino. Tanta est sanctitas divinae religionis, etc., usque ad sed etiam ad veritatem fidei conversi sunt.
VERS. 8.-- Melius est parum cum justitia, etc. Melius est in simplici conversatione Deo servire devote, quam multis abundare virtutibus, et proximorum facta despicere.
VERS. 10.-- Divinatio in labiis regis. Quis alius rex non errat in judicio, etc., usque ad qui prophetarum ejus ora impleret.
113.1099C| Pondus et statera. Lapides justi fortes, etc., usque ad mensuram fidei et gratiarum distribuit.
VERS. 13.-- Voluntas regum, etc., id est, justorum. Multi reges et prophetae voluerunt videre, quae vos vidistis, et non viderunt. Hi enim et vitiis resistunt, et virtutum obsequio, quasi satellitum, constipantur. Reges enim terrae saepe labia justa detestantur, ut Herodes Joannem.
VERS. 14.-- Nuntii mortis. Angeli Satanae, haeretici, etc., usque ad quem contigit stulte loquendo offendisse.
Placabit. (HIER., de morte Fabiolae. ) David homicidium et adulterium septem dierum fame purgavit.
VERS. 15.-- In hilaritate vultus regis vita. Quicunque hilarem Christi vultum videre merentur, his 113.1099D| in aeternum cum illo vivere dabitur. Aliter etiam videbit omnis caro salutare Dei: sed tunc justi placatum, reprobi videbunt iratum.
Et clementia ejus quasi imber serotinus. Serotinus imber in Judaea usque hodie jam maturis messibus venire consuevit, etc., usque ad sed superni facit irrigatio Domini.
VERS. 22.-- Fons vitae. Quia ille praedicator vere suis auditoribus vias vitae aperit, etc., usque ad quae dicunt bona, fatuo corde contemnunt.
VERS. 24.-- Favus mellis composita verba, etc. Multi per eloquentiam, etc., usque ad quae ex interna animae dulcedine procedunt.
VERS. 26.-- Anima laborantis laborat sibi, etc. 113.1100A| Constat ad litteram, etc., usque ad quia necesse habet facere bona, quae dicit.
VERS. 27.-- Vir insipiens fodit malum. Potest hoc de haeretico specialiter intelligi, etc., usque ad unde Jacobus: Lingua inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna (Jacob. III).
VERS. 29.-- Vir iniquus lactat amicum suum, etc. Potest hoc de haeretico et de omni fautore malorum accipi: quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae, et iniquus benedicitur.
VERS. 30.-- Qui attonitis oculis cogitat, etc. Gravius est perficere malum quam facere, etc., usque ad ut quae malorum suorum retributio sequatur, non videat.
VERS. 32.-- Melior est patiens viro forti, etc. Minor 113.1100B| est victoria urbes expugnare, etc., usque ad et patientiae humilitate substernit.
VERS. 33.-- Sortes mittuntur in sinum. Sicut sortes mittuntur in sinum, etc., usque ad quasi de sinu examinis divini.
CAPUT XVII.
VERS. 1.-- Melior est buccella. Melius est parva bona eum charitate facere, sine scientia praedicandi (hoc est enim siccam buccellam esse) quam magis effulgere virtutibus, cum admistione discordiae.
VERS. 6.-- Corona senum, etc. Senes, patriarchae, prophetae, qui a filiis filiorum, id est successoribus apostolorum, divina laude celebrantur: 113.1100C| et gloria est praedicatorum Novi Testamenti, qui veterum patrum filii esse meruerunt.
VERS. 8.-- Gemma gratissima. Qui praemia futura fideliter exspectat, etc., usque ad prudenter intelligens, Quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum (Rom. VIII).
VERS. 12.-- Expedit magis ursae, etc. Facilius erat sanctis doctoribus furori gentilitatis occurrere, etc., usque ad, et hoc saepe facilius fit, quam haereticum ad fidem rectam revocare, vel catholicum prave agentem ad bonum opus reducere.
VERS. 13.-- Qui. Aquam dimittere, etc., usque ad unde contra: Qui imponit stulto silentium, iras mitigat.
VERS. 16.-- Quid prodest. Quid prodest populo 113.1100D| Judaeorum infideli, etc., usque ad cum sapientiam piae actionis habere neglexerit?
VERS. 17.-- Omni tempore. Qui Deum vere amat, omni tempore ejus custodit amorem; neque in angustia passionis deserit, quem in pacis tranquillitate confessus est.
VERS. 18.-- Homo stultus plaudet manibus. Stultus est, qui cum fratris sui animam suscipiat regendam, de suis gloriatur actibus, et non potius ei humili compassione quidquid potest auxilii salutaris impendit.
Animus gaudens. Qui interna sancti Spiritus consolatione laetatur, etc., usque ad gloriam dilectionis amisit.
113.1101A| VERS. 24.-- In facie prudentis. In facie Christi lucebat sapientia Deitatis, etc., usque ad tota intentione perquirunt.
VERS. 26.-- Non est bonum damnum inferre justo. Et de ipso judice ac principe saeculorum qui pro nostri salute percuti voluit, accipi potest, et de omnibus rectoribus Ecclesiae, qui vel facultatibus nudati ab impiis, vel ipsa sunt morte consumpti.
CAPUT XVIII.
VERS. 1.-- Impius cum in profundum venerit, etc. Qui longis peccatorum tenebris involutus semel de luce desperat, ex desperatione sibi peccandi frena relaxat; sed opprobrium futurae damnationis nulla ratione evadit, quem nulla divini timoris memoria 113.1101B| cohibuit.
VERS. 4.-- Aqua profunda. Quia Dominus et apostoli palam utriusque Testamenti sacramenta mundo reserabant, de quibus subdit: Et torrens redundans fons sapientiae. Aqua profunda, id est, verba sapientium lavant mentes et rigant, ne peccatorum sorde deformes remaneant aut ariditate deficiant.
VERS. 9.-- Qui mollis et dissolutus. Qui enim coepta bona districte non exsequitur, dissolutione negligentiae manum destruentis imitatur.
VERS. 11.-- Substantia divitis urbs roboris ejus. Substantia terrena, etc., usque ad quasi inexpugnabili muro cunctas hostium arcet insidias.
113.1101C| VERS. 13.-- Qui prius respondet quam audiat. Qui prius magister esse desiderat, quam discat, stultitiae noxam non declinat. Qui judicare proximorum facta, prius quam utriusque plene causam noverit, inordinate festinat, se dignum confusione monstrat.
VERS. 14.-- Spiritus viri sustentat imbecillitatem. Et ipse autem vir, etc., usque ad mentis fortitudine sustentat.
Spiritum vero ad irascendum. Dicit enim saepe iratus ea quae placatus, quia dixit, poeniteat, et plerumque an dixerit, ignoret: cujus tamen vesania per sapientium modestiam facillime suffertur atque sopitur.
Donum hominis. Donum charitatis, etc., usque ad 113.1101D| ac sibi libenter obtemperare faceret.
VERS. 17.-- Justus prior. Omnis qui vere justus est, etc., usque ad ejus humilitatem digna mercede remunerat.
VERS. 19.-- Frater qui adjuvatur. Cum populus Judaeorum et gentium, etc., usque ad ab infidelium incursione defendunt.
VERS. 23.-- Cum obsecrationibus loquetur pauper. Humiles spiritu humiliter Dominum adorant, ut Publicanus: superbi sua merita jactant, ut Pharisaeus.
VERS. 24.-- Vir amabilis. Gentilis conversus magis amatur a Domino, quam Judaeus infidelis perdurans, de quo secundum carnem natus est. Potest et de apostolis, de Judaea natis, intelligi; quia magis 113.1102A| amarent credentes ex gentibus, quam suae gentis incredulos.
CAPUT XIX.
VERS. 1.-- Melior est pauper. Melior est simplex auditor verbi Dei, si ea, quae in Scripturis intelligit, operando proficit, quam eruditus, si in his, quae caute intellexerit, ad haeresim praedicandam labia detorquet.
VERS. 2.-- Ubi non, etc. Animae humanae scientia vitae coelestis necessaria est, etc., usque ad a statu beatitudinis in poenam miseriae et mortalitatis inciderunt.
VERS. 3.-- Stultitia, etc. Stulti, cum viam veritatis deserunt, etc., usque ad ipsum Dominum quasi importabilia onera imposuerit, mente reprehendit 113.1102B| insana.
VERS. 4.-- Divitiae addunt amicos. Divitiae regni coelestis, quae per sanctos doctores fidelibus tribuendae praedicantur, multos amicos et eisdem praedicatoribus, et earum largitori Deo asciscunt. A prophetis autem, quia nihil certae beatitudinis promittunt, et hi quos habent separantur, conversi ad certissimam Dominicae fidei promissionem.
VERS. 5.-- Testis falsus. Redarguerat eum qui tantum verba sectabatur, nunc illum redarguit qui verba Dominicae auctoritatis male interpretando corrumpit. Quod multa saepius iterantur, confirmatio est, ut Joseph ait, eo quod sermo sit Dei, et velocius compleatur.
VERS. 10.-- Non decent stultum. Non decent haereticum 113.1102C| deliciae Scripturarum quia his bene uti non novit, neque illum, qui adhuc servus est peccati, praeferri decet justis in regimine Ecclesiae.
VERS. 11.-- Doctrina viri. Doctrina ecclesiastica, etc., usque ad recte autem subditur:
Et gloria ejus est iniqua praetergredi. Perfecti est enim doctoris, sic aliorum improbitatem patienter sufferre, ut se noverit ab iniquis patienter observare. Neque enim propria munditia sine tolerantia sufficit, neque tolerantia sine munditia.
VERS. 13.-- Dolor patris. Deus in natura semper impassibilis, dolere tamen nostro more dicitur, cum homines, quos ad se credendum laudandumque creavit, diabolo servire conspicit. Unde poenituit eum quod hominem fecisset super terram, et tactus 113.1102D| dolore cordis intrinsecus: Delebo, inquit, hominem quem creavi a facie terrae (Gen. VI).
Tecta jugiter. Sicut tecta perstillantia pluviam quidem suscipiunt, etc., usque ad et sorde mista auditoribus reddit.
VERS. 15.-- Pigredo immittit soporem. Piger dicitur qui recte sciendo vigilat, sed nihil operando torpescit; sed pigredo immittit soporem, quia paulisper recte sentiendi vigilantia amittitur, dum ab opere cessatur. Recte autem subditur:
Et anima dissoluta esuriet. Nam quia se ad superiora stringendo non dirigit, neglectam se inferius per desideria expandit, et dum studiorum subtilium vigore non constringitur, cupiditatis infimae famae 113.1103A| sauciatur, ut quo per disciplinam ligari dissimulat, eo esuriens per voluptatum desideria se spargat.
VERS. 18.-- Erudi filium. Subjectum tibi, si errare conspicis, diligenter castiga; quod si castigari renuerit, ita caute erga illum age, ne quid in tuis verbis vel operibus, unde amplius peccet, inveniat. Huic concordat quod sequitur:
VERS. 19.-- Qui impatiens est sustinebit damnum et cum rapuerit. Si enim pro duritia contradicentis fratris in impatientiae vitium labaris, etc., usque ad cum enim pecuniam violentus abstulerit, pro hac animam invitus dabit.
VERS. 22.-- Melior est pauper. Quam qui se per excellentiam virtutum viri nomine dignum dicens, fallitur nescius, dum superbiendo perdidit bona 113.1103B| quae gessit.
VERS. 24.-- Abscondit piger manum. Nemo ita piger est, etc., usque ad manum enim ad os porrigere, est voci opere concordare.
VERS. 28.-- Devorat. Ut famelicus cibos, iniquitatem patrare ardenter exquirit.
CAPUT XX.
VERS. 2.-- Luxuriosa res. Sequitur.
VERS. 4.-- Aestate. Regnum Dei aestati comparatur, quia nunc moeroris nostri nubila transient, et vitae dies aeterni solis claritate fulgebunt.
VERS. 7.-- Beatos post se filios relinquet. Non ad litteram, sed exempla ejus sequentes. Unde omnes electi, filii Abrahae quibus non praesens, sed futura 113.1103C| beatitudo promittitur, unde, Rex qui sedit.
VERS. 8.-- Rex qui sedit in solio judicii. Etsi in hac vita electi mala patiantur reproborum, etc., usque ad digna factis recipit.
VERS. 9.-- Qui potest dicere. Non dicit, quis habet, etc., usque ad proximorum quasi vilia despiciunt, subdit:
Pondus et pondus. Diversum pondus, etc., usque ad quibus indiciis judicium nostri dirigere debeamus.
VERS. 11.-- Ex studiis suis intelligitur. Quemcunque enim virtutibus cum modestia continentiae, etc., usque ad sicut e contra: Amicus stultorum similis efficitur.
VERS. 12.-- Dominus fecit utrumque. Nemo ad praedicandum idoneus fratrem simplicem despiciat, 113.1103D| etc., usque ad dans unicuique secundum mensuram donationis suae.
VERS. 14.-- Malum est. Qui aeterna praemia in coelis praeparare desiderat, malum est, quod in praesenti debet sustinere, ut cum recesserit de mundo, glorietur, aperte prospiciens, quia non sunt condignae passiones hujus temporis, etc.
VERS. 15.-- Est aurum et multitudo. Haec est gloriatio sapientis emptoris, etc., usque ad et vasis esse assimilanda pretiosis.
VERS. 17.-- Suavis est homini panis mendacii, etc. In quocunque membro quis amplius peccaverit, etc., usque ad quae in verbis superfluis in epulando defluxerat.
113.1104A| VERS. 21.-- Haereditas. Qui per avaritiae nequitiam in hac vita multiplicari appetunt, etc., usque ad abominatio est apud Deum.
VERS. 23.-- Abominatio est apud Deum pondus et pondus, statera dolosa, etc. Duplex pondus et stateram dolosam habet in corde suo, etc., usque ad vel animam suam Deo in baptismo consecratam.
VERS. 25.-- Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare. Si peccatum est cuilibet nocere, etc., usque ad et eos qui, ut sua vota compleant, sanctos persequuntur, damnatio manet aeterna. Ideo subdit:
VERS. 26.-- Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem. Mos fuit antiquis, etc., usque ad cui rotae est contraria corona vitae quam repromittit 113.1104B| Deus diligentibus se.
VERS. 30.-- Livor vulneris. Cum enim extra percutimur, etc., usque ad quia sicut venter escas, ita mens pertractando excoquit curas.
CAPUT XXI.
VERS. 1.-- Sicut divisiones. Omnium hominum, non solum regis cor, in manu Domini, quia in manu ejus sunt omnes fines terrae. Sed regem, sanctum quemque vocat, qui vitiorum bella in se vincere, virgulta malitiae novit exstirpare. Sicut enim Dominus aquarum divisionibus, terrarum fines simul et aeris implet, tegit quoque aquis superiora coelorum, Ita cor regis quocunque voluerit inclinat, quia sicut divisiones gratiarum secundum voluntatem suam, 113.1104C| et angelis et hominibus tribuit; ita corda sanctorum quibuscunque voluerit digna donationibus reddit. Et taceat Pelagianus, quia absque gratia Dei nullus est locus saluti.
VERS. 8.-- Perversa via. Juste coram Domino, etc., usque ad recte quod per naturam originaliter sumpsit, exsequitur.
VERS. 13.-- Qui obturat aurem. Generaliter, etc., usque ad neque auditu divinae misericordiae dignum.
VERS. 15.-- Pavor operantibus iniquitatem. Quia sciunt a Deo prohibitum; quamvis luxuriae suae perpetratione carnaliter delectentur, mentis tamen pavore interno non carent, quia se perpetuo passuros pro his, quae temporaliter male fecerunt, non ambigunt.
113.1104D| VERS. 16.-- In coetu gigantium. Daemonum, etc., usque ad ipso judice teste, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV).
VERS. 18.-- Pro justo datur. Justus et rectus idem, etc., usque ad cum multo facilius possent, sapientiae curam non habuerunt.
VERS. 20.-- Thesaurus desiderabilis. Reprobi non tantum virtutes non assequi, etc., usque ad unde, Nolite timere eos qui occidunt corpus, etc. (Matth. X.)
VERS. 22.-- Civitatem fortium. Mundum scilicet, etc., usque ad ecclesiastica disciplina redarguit.
113.1105A| VERS. 28.-- Testis mendax. Qui se Deo servire testatur, etc., usque ad per justitiam judicis post victoriam palmam percipit.
VERS. 29.-- Vir impius. Judas, etc., usque ad quod negando deliquit.
CAPUT XXII.
VERS. 1.-- Melius est. Nam si quis mundum universum lucraretur, merito totum contemneret, ut ejus nomen scriberetur in coelis, ejusque memoria inter sanctos atque angelos figeretur aeterna.
Nomen bonum. Quod fidelium testimonio laudatur, non vulgi imperiti, unde: Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem!
Gratia bona. Quia a bono pro bonis laudatur operibus quis: imo pro collatis ei donis meritorum glorificatur 113.1105B| Pater qui in coelis est.
VERS. 2.-- Dives et pauper. Neque divitem propter divitias honora, neque pro inopia pauperem despice: quia opus sunt divinum, et ad imaginem, et ad opus Dei factum.
VERS. 3.-- Callidus vidit malum. Multi ex principibus crediderunt, etc., usque ad et in communibus consequuntur actibus.
VERS. 4.-- Finis modestiae. Quia nimirum perfectio virtutum est, etc., usque ad ne poenis forte mereatur subigi.
Divitiae et gloria. Finis modestiae timor Domini, gloria et vita, quia perfectio virtutum est in hac vita, ut caste timeamus Deum; finis virtutum in futuro, ut divitias promissae haereditatis, regni coelestis gloriam, 113.1105C| et vitam recipiamus aeternam.
VERS. 6.-- Proverbium est. Quo semel est imbuta recens servabit odorem testa diu. Et Graeca narrat historia Alexandrum magnum et moribus et incessu Leonidis paedagogi sui non potuisse carere, et vitiis quibus parvus infectus fuerat.
VERS. 8.-- Qui seminat iniquitatem. Patet, quia is qui vel verbo vel exemplo docet iniquitatem, sustinebit vindictam. Sed quia sequitur:
Et virga irae suae. Illam iniquitatem videtur dicere, etc., usque ad unde: Omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt (Matth. XXVI).
VERS. 13.-- Dicet piger, ad bona opera, etc., usque ad aut, sicut alios justos, consumat tormentis.
113.1105D| VERS. 16.-- Qui calumniatur. Constat, quia rapaces, et quae pauperibus auferunt, et quae juste videbantur possidere, perdunt, cum in judicio pro his, quae gesserunt, poenas recipiunt.
Fili mi. Hucusque titulus parabolarum Salomonis qui supra positus, etc., usque ad et cor apponere ad intelligendum quae sapientes loquantur, praecipiat.
VERS. 24.-- Noli esse amicus. Generaliter autem, etc., usque ad incipiant imitari.
Homini iracundo, neque ambules cum viro. Cuilibet, praecipue Judaeo, qui contra Christum et ejus discipulos vesana mente furebant, a quorum amicitia prohibentur, qui salvari curant: ne eorum 113.1106A| vicinia, et ipsi pereant, quod casu Judae fieri posse probatum est.
VERS. 26.-- Noli esse cum his, qui defigunt manus. Noli esse cum his, etc., usque ad quo indutus videbaris?
VERS. 28.-- Ne transgrediaris. Non transgrediaris terminos Catholicae fidei, quos ab initio statuere doctores.
VERS. 29.-- Vidisti virum velocem in opere suo? coram. Quemcunque velocem videris in opere suo, etc., usque ad quorum cavit errorem esse ponendum.
CAPUT XXIII.
VERS. 1.-- Quando sederis. Allegorice legendum est, etc., usque ad unde bene subjungit:
VERS. 3.-- Ne desideres, hoc est, ne desideres 113.1106B| ejus auscultare sermonibus, qui dulcedine mendacii auditores fallit.
VERS. 4.-- Pone modum. De quo supra: Ne transgrediaris terminos antiquos quos posuerunt patres, scilicet terminos fidei, et veritatis datae a patribus.
VERS. 6.-- Ne comedas, id est, ne de Scripturis cum haeretico loquaris, qui invidet humanae saluti, malens decipere quam corrigi; quoniam sicut hariolus et conjectator somniorum, aestimat, quae ignorat; ita haereticus, quae non intelligit in Scripturis, ut libet interpretatur?
Comede, etc. Securus, inquit, disce, quae dico, et age quae doceo; cum in his, quae docet, ipse fidem 113.1106C| certam non habeat, sciens se finxisse, quae docet.
VERS. 8.-- Cibos quos comederas. Sensus perversos, quos ab haereticis didiceras necesse est, ut vel per poenitentiam corrigendus deseras, vel pro his post mortem poenas sustineas, perdasque sermones confessionis, quibus eis praedicantibus humiliter favendum esse putaveras.
VERS. 9.-- In auribus. Nolite sanctum dare canibus, neque mittas margaritas ante porcos. Sicut admonuit, ne haereticorum doctrinis auscultares: ita nunc, ne amore vanae gloriae seductus immundis hominibus passim arcana veritatis ingeras.
VERS. 10.-- Ne attingas, etc. Propinquum parvulorum et pupillorum Dominum appellat, etc., usque ad qui conversationem eorum bonam inquietando 113.1106D| laeserit, judicium Domini non evadit.
VERS. 17.-- Non aemuletur cor tuum peccatores. Si tota die, etc., usque ad unde in Apocalypsi: Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae (Apoc. II).
VERS. 20.-- Noli esse in conviviis peccatorum. Carnes ad vescendum conferre, est in collocutione derogationis vicissim vitia proximorum dicere: de quorum poena mox subditur: Quia vacant potibus, etc.
Dantes symbola consumentur. Symbolum, collatio, etc., usque ad detractionis suae languor occupavit.
VERS. 29.-- Cui vae, cujus. Quaerit disputando, etc., usque ad de quo Judaeis: Vos ex patre diabolo estis (Joan. VIII).
113.1107A| Cui rixae? cui foveae? Rixae, quia concordiam non servat, etc., usque ad et saepissime in foveam incidit, de qua: Fovea enim profunda est meretrix, etc.
Cui sine causa vulnera? quia multi nimis potati vulnera per tumorem acceperunt, quae nulla ferri causa pertulerunt.
Cui suffossio oculorum? quia immoderatus haustus vini, et exterioris et interioris visus ingerit caecitatem.
VERS. 30.-- Nonne his. Non vetat bibere vinum ad necessitatem, sed morari extra tempus et utilitatem in vino, et evacuandis certare calicibus, unde Isaias: Vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem (Isa. V).
VERS. 33.-- Oculi tui videbunt. Pene naturale 113.1107B| vitium est, post vina in corde mulierem concupiscere, comitante etiam turpitudine verborum.
VERS. 34.-- Et eris sicut dormiens. In medio mari dormiunt, etc., usque ad studium sollicitudinis perdit.
VERS. 35.emdash; Verberaverunt me. Vox percussi est et dormientis, etc., usque ad ut semper voluptatibus debrietur.
CAPUT XXIV.
VERS. 1.-- Ne aemuleris. Ne desideres imitari quos praedictis vitiis videris implicari; sed sapientiae operam dare curato, unde subdit: Sapientia aedificabitur domus.
VERS. 4.-- Vir sapiens. Non omnis fortis sapiens, 113.1107C| sed e converso: quia etsi corpore debilis est, si adsit sapientia, omnino fortis, adversarii, id est diaboli, certamina vincit.
VERS. 7.-- Excelsa stulto. Non potest stultus ad sapientiam ascendere, quia in infimis vitiorum jacet; quia etsi in praesenti se aliquid sapere putat, in porta, id est in exitu hujus vitae, nihil fuisse inveniet.
VERS. 8.-- Qui cogitat. Aperit, quem stultum dicat: non ingenio tardum, sed eum qui vel cogitando peccat.
VERS. 10.-- Si desperaveris. Nihil exsecrabilius desperatione: quam qui habuerit, et in generalibus hujus vitae laboribus, et quod pejus est, in fidei certamine, constantiam perdit.
113.1107D| VERS. 11.-- Erue eos. Erue eos qui ab haereticis decipiuntur, etc., usque ad si algore perituros, victu, veste recrea.
VERS. 13.-- Comede, fili mi. Melli et favo comparat doctrinam sapientiae, etc., usque ad et mora percipitur.
VERS. 15.-- Ne insidieris. Ne quaeras occasionem, etc., usque ad unde subjungit:
VERS. 16.-- Septies enim cadet. Justus dicitur, et cadere, etc., usque ad sic peccato assentiunt ut non poeniteant.
VERS. 17.-- Cum ceciderit inimicus tuus. Supra justo insidias vetuit, etc., usque ad ne te cadente in peccato, ille resipiscens sanetur.
113.1108A| VERS. 21.-- Time Dominum, fili mi. Potest per Dominum et regem, Pater et Filius intelligi, qui eodem divinitatis honore colendi sunt: Qui enim non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum, etc. (Joan. III).
Cum detractoribus. Cum illis scilicet, etc., usque ad et auscultantium illis auditorum.
VERS. 23.-- Haec quoque sapientibus. Quando reprobus quis repentino interitu rapitur a saeculo, etc., usque ad vel timore nunquam a via veritatis recedatur.
VERS. 26.-- Labia deosculabitur. Osculum pacis et amoris signum est, etc., usque ad in melius conversos.
VERS. 27.-- Praepara. Praeparato opere agrum 113.1108B| diligenter exercere, etc., usque ad intus tota virtutum fabrica fame boni crescente destruatur.
VERS. 30.-- Per agrum hominis pigri transivi, etc. Per agrum vineamque pigri ac stulti transire, etc., usque ad vel diaboli persuasione quisque negligens perdit.
CAPUT XXV.
VERS. 1.-- Hae quoque parabolae. Hinc novo ordine loqui incipit, etc., usque ad scilicet quae figuris aptae videntur.
VERS. 2.-- Gloria Dei. Gloria Domini, etc., usque ad unde se magis filium hominis quam Filium Dei appellat.
Investigare. Sermonem, etc., usque ad nam illico audivit: Beatus es Simon Barjona, quia caro, etc.
113.1108C| VERS. 3.-- Coelum sursum et terra deorsum. Sicut altitudo coeli et profunditas terrae ab hominibus sciri non potest, ita scientia apostolorum et prophetarum, qui arcana Divinitatis spiritu revelante cognoverunt, nostram fragilitatem transcendit.
VERS. 5.-- Aufer impietatem. Aufer impietatem, etc., usque ad ne per arrogantiam rigidi, plebis odium incurrant.
VERS. 6.-- Ne gloriosus appareas. Sicut superius praelatum, etc., usque ad unde: Humiliamini sub potenti manu Dei, ut exaltet vos in tempore visitationis (I Petr. III).
VERS. 11.-- Mala aurea. Sacra eloquia, etc., usque ad remoto litterae velamine pandit.
VERS. 12.-- Inauris aurea margaritarum fulgens. 113.1108D| Recte humilis auditor, etc., usque ad gratioremque fulgorem gemmae ardentis annectit.
VERS. 13.-- Sicut frigus. Importunum videtur tempore messis ningere, etc., usque ad prudenter agendo repausat.
VERS. 14.-- Vir gloriosus. Idem videtur, Nec lactes quemquam labiis tuis. Sed illud est idem quod dicit Apostolus: Habentes speciem pietatis, veritatem autem ejus abnegantes (II Tim. III).
VERS. 16.-- Mel invenisti, comede quod sufficit tibi. Potest et sic intelligi, etc., usque ad vel toties ad illum venias ut fastidiat.
VERS. 19.-- Deus putridus et pes. Jeremias, etc., usque ad in die judicii nudus patebit.
113.1109A| VERS. 20.-- Acetum in nitro qui cantat. Nitrum a Nitria provincia, etc., usque ad sed aquam lavationi habilem reddit.
VERS. 22.-- Prunas enim congregabis, id est, ardorem charitatis. Non enim doceret sapientia, ut bona inimico, mali causa, faceres. Fit enim saepe ut inimicus crebris victus beneficiis, odii ponat rigorem, et calorem charitatis menti apponat.
Ventus aquilo. Si hilari vultu audieris detrahentem, tu illi das fomitem detrahendi. Si vero tristi, ut ait quidam, discit non libenter dicere, quod didicerit non libenter audire.
VERS. 24.-- Melius est sedere in angulo domatis, quam. Doma est excelsus et secretus locus. In Actibus enim apostolorum (Act. X), ubi Petrus ad superiora 113.1109B| ascendit ad orandum, pro superioribus in Graeco doma scriptum est.
VERS. 25.-- Aqua frigida. Aqua ergo frigida, etc., usque ad vel finito certamine ad palmam retributionis inducunt.
VERS. 26.-- Fons turbatus. Evenit saepe, ut qui majori praediti scientia fulgebant, ad ultimum plus volentes sapere quam fragilitati humanae concessum est, in insipientiae foveam decidant, unde adjungit:
VERS. 27.-- Sicut qui mel. Dulcedo enim mellis, etc., usque ad unde sequitur:
VERS. 28.-- Sicut urbs patens, etc. Si enim murum silentii non habet, etc., usque ad contra semetipsam per multiloquium pugnat.
CAPUT XXVI.
113.1109C|
VERS. 1.-- Quomodo nix in aestate. Nix in aestate et pluviae in messe, etc., usque ad quod Arianae tempestatis calamitas probavit.
VERS. 2.-- Nam sicut avis. Verba comparat avibus, etc., usque ad de quibus: Quodcunque ligaveris super terram erit ligatum et in coelis (Matth. XVI).
VERS. 4.-- Non respondeas . . . Responde stulto juxta stultitiam. Non sunt contraria; utrumque enim pro tempore et personarum diversitate concordat; dum et stultus contemnit, quia non recipit sapientiam: et stulta superbia a sua dejicitur stultitia, unde: Factus sum insipiens, vos me coegistis (II Cor. XII).
VERS. 6.-- Claudus pedibus. Potest sapiens stultum mittere nesciens, nec tamen sapientiae suae gloriam 113.1109D| perdit: quia de ignoto, bonum quod audierat, credit. Sed et qui haereticum sciens mittit ad praedicandum, claudus est pedibus: Et iniquitatem bibens; quia et operis boni foris incessum amisit, et interiora sui sensus haustu stultitiae debriat.
VERS. 9.-- Quomodo si spina nascatur. Spina nascitur in manu temulenti, etc., usque ad aut vituperationem quaerit aliorum.
VERS. 11.-- Sicut canis. Canis vomens cibum quo pectus ejus premebatur, abjicit, etc., usque ad quam post confessionem, dum appetunt, resumunt.
VERS. 12.-- Vidisti hominem. In judicium ergo in hunc mundum veni (Joan. IX), ut qui non vident videant, et qui vident, caeci fiant (Eccl. X).
113.1110A| VERS. 13.-- Dicit piger. Multi cum verba exhortationis audiunt, etc., usque ad in suis jacere pravitatibus non desistunt.
VERS. 16.-- Sapientior, etc. Septem viri loquentes sententias, etc., usque ad et multos perfecisse monstraverunt.
VERS. 17.-- Sicut qui apprehendit. Noli verbis contendere, ad nihilum utile est nisi ad subversionem audientium. Quicunque simplex sensu est et duobus inter se jurgantibus, mordaci sermone capta ejus aure, cito incipit quasi canis latrare et contentiones generare, sed sapiens omnino vitat.
CAPUT XXVII.
VERS. 1. Ne glorieris. Ne securus sis aliquando de futuro; quia etsi hodie servis Domino qualis esse in 113.1110B| futurum possis, quomodo viam finire, prorsus videre non vales. Beatus homo qui semper est pavidus.
VERS. 3.-- Grave est saxum. Grave est, etc., usque ad ita mentis quoque motus examinant et castigant.
Ira stulti utroque gravior, etc. De quo supra, etc., usque ad et furori frena laxat.
VERS. 5.-- Melior est manifesta correctio. Amor absconditus, illicitus, etc., usque ad quam studio similiter peccandi clam diligere.
VERS. 7.-- Anima saturata calcabit favum, etc. Anima divitum, etc., usque ad mortem ipsam pro Domino pati dulce habet.
VERS. 8.-- Sicut avis transmigrans. Sicut avis ova, etc., usque ad ne a bono, quod faciebas, desistas.
113.1110C| VERS. 10.-- Melior est vicinus. Melior est tibi, etc., usque ad, in Jericho, et incidit, etc
VERS. 14.-- Qui benedicit proximo, id est, qui favore superfluae laudis eum extollit, vel malis favendo, vel bona plus aequo laudando. Sed hic maledicenti assimilatur; quia vel in malo opere laudando confidentiam tribuit, vel in bono opere simplicitatem puri cordis minuit, ut quod superni amoris causa incoeperat, humano favore finiat.
VERS. 17.-- Ferrum ferro. Bona consolatio consilium sapientum: qui dum se invicem consolando instruunt, ferrum ferro acuitur.
VERS. 20.-- Infernus. Inferni tormenta non replentur, etc., usque ad si naturam haberent sine 113.1110D| fine vivendi.
VERS. 23.-- Diligenter. Pastori Ecclesiae dicitur, etc., usque ad si tuo tempore bene paveris.
VERS. 25.-- Aperta sunt prata. Aperta sunt modo pascua sacramentorum coelestium, etc., usque ad ad spirituale subsidium data.
VERS. 26.-- Agni sunt ad vestimentum. Agnorum velleribus vestieris, dum bonis discipulorum obedientium moribus pastor ipse profeceris, eorumque laudabilia facta cernens, et in ornatu virtutum, et in calore dilectionis ipse gloriosus exstiteris. Haedis agrum comparas, dum peccatores ad poenitentiam vocando, sublimiorem tibi in terra viventium locum acquiris.
113.1111A| VERS. 27.-- Sufficiat tibi lac caprarum. Tanta instantia pecus commissum pasce, etc., usque ad haedi pro pretio sanctorum, quibus nocuerant, ignibus tradentur.
CAPUT XXVIII.
VERS. 1.-- Fugit impius. Qui non est fortis, etiam si nullus persequatur, sponte fidem deserit: dum latrociniis, vel perjuriis, aliisque hujusmodi infideli se similem reddit.
Justus autem quasi leo. In occursu bestiarum non trepidat, etc., usque ad quem nemo invitus amittit.
VERS. 5.-- Qui autem requirunt. Omnia animadvertunt electi, id est et futurum discrimen universalis judicii; et quibus operibus requies; et quibus poena retribuatur aeterna.
113.1111B| VERS. 10.-- Qui decipit justos in via mea, etc. Qui per doctrinam haereticam decipit amatores justitiae, etc., usque ad exemplum etiam de casu ejus sumunt.
VERS. 12.-- In exsultatione, etc. Non de praesentibus, etc., usque ad quod et de paganis, et haereticis, et malis Catholicis potest accipi.
VERS. 14.-- Beatus homo, etc. Ira judicii tanto districtior portabitur, quanto nunc minus timetur.
VERS. 22.-- Vir qui festinat ditari, etc. Qui augere opes ambit, peccatum negligit, more avium captus, cum escam terrenam avidus inspicit, quo stranguletur peccati laqueo, non agnoscit: cum quaelibet mundi bona desiderat, quae de futuro damna patiatur ignorat.
113.1111C| VERS. 28.-- Cum surrexerint impii. Eosdem homines, quos justos dicit, quia justi, creationis ordinem servant: Unde in Job de poenitente: Respiciet homines, et dicet, Peccavi (Job. XXXIII). Quod est, Respiciet eos, qui naturam humanae creationis custodiunt, et se peccando jumentis assimilatos agnoscunt.
CAPUT XXIX.
VERS. 1.-- Homo qui blandis, etc. Qui fictis sermonibus proximum laudat, parat ei insidias, quibus in periculum verbi aut operis securior incidat. Sed videamus qui capiatur, cui fit, aut qui facit. Sequitur:
VERS. 6.-- Peccantem virum. Non ergo justo laqueus peccantium, etc., usque ad nam qui fodit foveam 113.1111D| proximo suo, incidet in eam.
VERS. 9.-- Vir sapiens. Doctor fidelis et sapiens, etc., usque ad non auditur a stulto.
VERS. 11.-- Totum spiritum suum. Impatientia impellente totus spiritus foras prorumpit, etc., usque ad sapiens autem paulatim eam maturitate consilii extenuat et expellit.
VERS. 13.-- Pauper et creditor obviaverunt. Pauper, etc., usque ad unde, sine me nihil potestis facere.
VERS. 18.-- Cum prophetia. Cum sacerdotis eruditio cessaverit, solvetur continuo disciplina divinae legis: qua populus ad beatitudinis praemia pertingere debuerat.
113.1112A| VERS. 20.-- Vidisti hominem. Grave quidem vitium stultitiae, sed non levius verbositatis: nam saepe contingit, ut idiota aliquis citius verba correptionis accipiat, quam qui sua (quae novit, vel nosse putat) magis jactat, quam aliorum monita audiat.
VERS. 21.-- Qui delicate a pueritia sua. Alia translatio pulchre: Qui deliciatur a pueritia sua, servus erit: novissime autem contristabitur. Sero enim malorum poenitet, qui in tenera aetate noluit.
VERS. 22.-- Vir iracundus. Janua omnium vitiorum iracundia: qua clausa, virtutibus intrinsecus dabitur quies, aperta, ad omne facinus armabitur animus.
VERS. 24.-- Qui cum fure participat, odit animam suam. Non solum a peccato, sed etiam a consensu 113.1112B| abstinere docet sapientia: ne audiat a districto judice: Si videbas furem, currebas cum eo, etc. Non enim fur solum, sed et ille reus tenetur, qui furti conscius, quaerente possessore non indicat. Et ne metu personae potentioris se excuset, addit: Qui timet Dominum, etc.
CAPUT XXX.
VERS. 1.-- Verba congregantis. Huc usque parabolae Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiae regis Juda. Hinc rursus verba Salomonis, quod perpenditur ab ipso nomine quo Graece ἐκκλησιαστής, latine congregans; Ecclesia enim convocatio.
Visio quam. Visio quam locutus est, quia quod vidit apud Deum secretiora contemplando patefecit 113.1112C| hominibus. Quisquis enim Spiritu Dei confortatus est, quae sequuntur humili corde dicit, stultissimus sum virorum, etc.
VERS. 2.-- Stultissimus. Filii hujus saeculi prudentiores sunt filiis lucis in generatione sua (Luc. XVI). Et Apostolus: Si quis videtur esse sapiens in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens (I Cor. III).
Non didici ab homine, sed, donante Deo, ut sanctorum scientiam noscam. Et Apostolus: Nos stulti propter Christum: iterum ait, Sapientiam autem loquimur inter perfectos. Sapientiam vero non hominum, scilicet neque principum hujus saeculi, qui destruuntur.
VERS. 4.-- Quis ascendit in coelum. Filius Dei post resurrectionem, et nostrae resurrectionis tempore 113.1112D| descensurus est ad judicium.
Quis continuit. Omnis spiritus, angelorum, hominum, animalium et procellarum, ne deficiat, Dei potentia continetur.
Quis suscitavit omnes. Et nunc omnia, quae per orbem vivunt et crescunt, homines, animantia, germina, Deus, ut sua vita subsistant, excitat: et in die judicii genus humanum a quatuor ventis a morte excitabit.
Quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, Dei patris et filii nomen dicit: cujus mysterium saecularis scientia naturaliter scire non potuit, quamvis esse Deum, qui omnia fecerit, per facta intelligere possit.
113.1113A| Si nosti: tu scilicet, qui tuam sapientiam jactans, nostrae fidei mysteria stultitiam vocas.
VERS. 5.-- Omnis sermo. Proprietatem Graeci nominis, etc., usque ad vera enim omnia et ignita.
Clypeus est, id est protector omnium sperantium in se. Clypeus contra hostium insidias et omnia adversa.
VERS. 7.-- Duo rogavi te. Haec adhuc vir, etc., usque ad in oblivionem decidat aeternorum.
VERS. 11.-- Generatio quae patri. Superius vitae puritatem, etc., usque ad si natus est, fuit tempus quando non fuit filius.
VERS. 14.-- Generatio quae pro dentibus gladios habet. Haec est, quae suam perfidiam aliis immittere conatur; et sicut corpora gladiis, ita audientium 113.1113B| animas veneno allocutionis occidit.
VERS. 15.-- Sanguisugae duae sunt filiae. Diabolus, qui siti peccata suadendi perpetuo ardet; Duae filiae, quae ejus imitantur ardorem, luxuria et philargyria. Nam luxuriae, quo liberius frena laxantur, eo noxius delectatur; et Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit.
Tria sunt insaturabilia. Infernus nunquam redundat; meretrix habet similia. Corpus non satiatur deliciis, et avarus non dicit, sufficit; alii infernum dicunt diabolum, qui non satiatur seductione humana.
VERS. 16.-- Os vulvae, et terra quae non satiatur aqua, ut supra ignem, incendium gehennae, qui nunquam desinit.
113.1113C| VERS. 17.-- Oculum qui subsannat. Qui divina judicia reprehendunt, etc., usque ad qui peccati nigredinem humiliter confitentur.
Filii aquilae: quia per gratiam ejus sunt renati, qui in carne ad coelum transvolavit, qui alibi filii sponsi dicuntur.
VERS. 18.-- Tria sunt mihi difficilia. Ita est ad litteram, etc., usque ad difficile est scire quot cogitationibus juvenis agitur, qui viam veritatis deservit.
VERS. 20.-- Talis est et via mulieris adulterae. Adultera quoque mens ut ea quae commemoravit, semper vaga est, quae ubi celare peccata poterit, negat se aliquid patrasse mali.
VERS. 24.-- Quatuor: scilicet minores videntur 113.1113D| justi in terra, quam reprobi, id est abjectiores; sed tamen sapientiores sunt sapientibus mundi, quia aeterna quaerunt, et pro his pati desiderant.
VERS. 25.-- Formicae populus infirmus. Et Ecclesiae populus, etc., usque ad quibus vivat in aeternum.
VERS. 26.-- Lepusculus, alii choerogryllus, etc., usque ad sed hic quidam pro lepusculo hericium habent.
(HIERON.) Habent enim Hebraea verbum saphan, quod murem et choerogyllum et leporem et hericium interpretantur.
Lepusculus, etc. Haec est plebs Ecclesiae, quae invalida, quia injurias suas ulcisci non quaerit, et quia non suis viribus, sed in Dei auxilio sperare salutem 113.1114A| didicit, quod est cubile habere in petra, unde dicit cum Psalmista: Esto mihi in lapidem fortissimum, in domum munitam, ut salves me, quia petra mea et munitio mea es tu.
VERS. 27.-- Regem locusta. Locusta, etc., usque ad tamen instanter in suis locis Christo militare, et germina carnalium consuevit absumere voluptatum.
VERS. 28.-- Stellio manibus. Stellio alas non habet, etc., usque ad obtinenda aeterni regni moenia virtus operationis levat.
VERS. 29.-- Tria sunt quae gradiuntur. Non nos moveat, etc., usque ad quia in fallacia sua ad tempus Antichristus prosperatur.
VERS. 31.-- Gallus, scilicet praedicatores, inter hujus saeculi tenebras verum mane nuntiantes.
113.1114B| Et aries. Primus ordo sacerdotum, etc., usque ad postquam elevatus est in sublime.
VERS. 33.-- Qui autem ubera fortiter premit, etc., usque ad quia carnale efficitur hoc quod nimia discussione sentitur.
Et qui provocat iras, producit. Quid prior parabola ad litteram significet, aperit, etc., usque ad elicit sanguinem.
CAPUT XXXI.
VERS. 1.-- Verba Lamuelis. Lamuel, in quo est Deus, etc., usque ad vidit quam prudenter se mater sua docuerit.
VERS. 3.-- Et divitias tuas. Hoc est, noli terrenis deliciis hominum corda corrumpere, etc., usque ad per illecebras saeculi merentur eradicari de terra 113.1114C| viventium.
VERS. 4.-- Noli regibus. Haec et sequentia ad litteram patent, etc., usque ad carnales scrutantur.
VERS. 6.-- Date siceram moerentibus. Vinum et sicera, etc., usque ad ne abundantiori tristitia absorbeantur qui hujusmodi sunt.
VERS. 8.-- Aperi os. Pro causa pauperis, etc., usque ad sed et cunctis per orbem nationibus curam salutis impendere.
VERS. 9.-- Aperi os tuum, decerne. Sicut pro causa pauperis et ereptione os aperire praecepit, ita, ubi erraverit, juste castigare admonet ac judicare. Et Moyses: Pauperis in judicio non misereberis (Exod. XIII). Quod utrumque Dominum facere Propheta dicit: Sed judicabit in justitia pauperes, et 113.1114D| arguet inaequitate pro mansuetis terrae.
VERS. 10.-- Mulierem fortem. Hucusque verba Lamuelis regis, etc., usque ad virtutes describantur ac praemia.
Mulierem fortem quis inveniet. Mulier fortis sancta Ecclesia, etc., usque ad per mundum praedicare donavit, addidit:
VERS. 11.-- Confidit in ea cor viri. Vir, redemptor, etc., usque ad cum per praedicatores, quos deceperat, ad veritatem revocat.
Et spoliis non indigebit. Quia nunquam cessabit Ecclesia deceptas a diabolo animas Christi fidei restituere, donec mundi cursu finito numerus justorum compleatur. Sed quia quidquid boni sancta Ecclesia 113.1115A| vel fidelis anima agit, desuper accipit recte subditur:
VERS. 12.-- Reddet ei bonum et non malum. Reddet anima Christo bonum, etc., usque ad cui simile, serviamus illi, etc.
VERS. 13.-- Quaesivit. Quibus operibus, etc., usque ad de hac retributione apertius subditur:
VERS. 14.-- Facta est quasi navis institoris de longe. Navigator dicitur institor, eo quod acquirendis mercibus sedulus instat, etc., usque ad de quibus dicitur: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
VERS. 15.-- De nocte. Sicut totus praesentis saeculi cursus, etc., usque ad et hujusmodi secreto exercere.
Surrexit. Cum quis fidelis ad agendum proximorum 113.1115B| curam sollicite accingitur. Quod duobus modis facit, quia et eos, qui foris errant, ad fidem vocat; et qui in fide sunt, ut amplius operibus insistant; unde subdit:
Deditque praedam domesticis suis. Dat praedam domesticis suis, cum eos, quos diabolus eripuit, eorum societati, qui in fide praecesserunt, conciliat. Dat ancillis suis cibaria, cum humiles quosque, et timore jussa servantes, ne lassescant pio labore, mercedis commemoratione reficit.
VERS. 16.-- Consideravit. Hodie et usque in finem saeculi mulier fortis, etc., usque ad quae sit beatitudinis plenitudo in regno Dei.
De fructu manuum suarum. Quia de fructiferis suorum fidelium factis, etc., usque ad et pro eis quid 113.1115C| potest, laborat.
VERS. 17.-- Accinxit. Cum se ad virtutum opera praeparat, etc., usque ad ut bonis operibus fulgeatis.
VERS. 18.-- Gustavit et vidit quia bona est. Agri scilicet illius, etc., usque ad sic sed et nocte accensa lucerna manibus operatur.
VERS. 19.-- Manum suam misit. Fortia dicit, perfecta in charitate opera, etc., usque ad de cujus fortitudine dicitur: Regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud (Matth. XI).
Et digiti ejus, inquit, apprehenderunt fusum. Colus 113.1115D| in sinistra, fusus in dextera, etc., usque ad quid autem mulier fortis, scilicet sancta Ecclesia vel anima perfecta per fusum operata sit; subjungit:
VERS. 20.-- Manum suam aperuit inopi, et palmas suas. Hoc de eleemosynis, etc., usque ad cum late 113.1116A| longeque praedicatores ad gentes aeternae salutis egentes dispersit.
VERS. 21.-- Non timebit. Frigora nivis, etc., usque ad quia credidit Deo dicenti quod portae inferi non praevalebunt adversus eam (Matth. XVI).
Omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus, etc. Sapientia scilicet, ad haereses revelandas, et patientia ad tolerandas apertorum nostium pugnas, etc., usque ad qui merito in frigore religatur, quia vestem pietatis non habebat.
VERS. 22.-- Stragulatam vestem. Stragulata vestis est quae variante textura, solet confici firmissima, etc., usque ad byssinae enim justificationes sanctorum sunt.
VERS. 23.-- Nobilis in portis vir. Vir Dominus 113.1116B| qui visus est ignobilis, etc., usque ad cunctis apparebit sublimis.