CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaMaturinus Corderius

Maturinus Corderius · Renacimiento

Liber IV — 21

latín

Personae:

Aegidius, Massuerius.

Ae.
Cur hic dispergebas pisa?

M.
Quando?

Ae.
Post prandium.

M.
Id faciebam animi causa.

Ae.
Sed pisa illa unde habueras?

M.
Acceperam e conchula, ubi reposita erant ut crastino die coquerentur.

Ae.
Debuistine animi causa malum facere?

M.
Non putabam id esse malum.

Ae.
An non est malum conculcare panem pedibus?

M.
Istud ego nollem facere.

Ae.
Cur nolles?

M.
Quia ‘panis est nobis maxime necessarius’.

Ae.
Et pisa ipsa, et caetera quae eduntur, Deus in usum nostrum creavit.

M.
Non ignoro illud, quinetiam pisis libenter vescor, si bene cocta et condita sunt.

Ae.
Praeterea, vellesne abuti rebus tuis?

M.
Minime.

Ae.
Tanto minus alienis debes.

M.
Istud satis intelligo.

Ae.
Ergo non recte fecisti.

M.
Non recte, fateor: non tamen animo malo.

Ae.
Cur igitur fecisti?

M.
Mea ineptia me ad illud incitavit.

Ae.
Quid inde meruisti?

M.
Plagas.

Ae.
Recte dicis, sed (opinor) non ex animo.

M.
Imo certe ne me accuses oro.

Ae.
Quandoquidem **sonte fateris, non accusabo: sic enim velle se dixit praeceptor saepissime.

M.
Quid ille dixit?

Ae.
Ut de rebus eiusmodi levioribus neminem ad ipsum deferamus, qui modo culpam libens agnoverit.

M.
Istud ergo beneficium tibi debeo, mi Aegidi.

Ae.
Nihil velim mihi debeas hoc nomine; sed mecum praecare Deum, ut a malo nos liberet.

M.
Quotidie in schola quater aut quinquies palam precamur,

Ae.
quid tum?

M.
Praeterea privatim, quoties cibus sumitur, quoties cubitum itur, quoties cubitu surgitur. Nonne satis haec sunt?

Ae.
Praeter illa, saepe monet praeceptor, ut interdum prose quisque precandi causa secedat aliquo in secretum locum; memenistin'?

M.
Memini probe; sed (ut scis) difficile videtur esse, ut pueri secretis precibus assuescant.

Ae.
Et tamen paulatim assuescere optimum fuerit.

M.
Progressu temporis Deus ipse noster ad eam rem nos incitabit, atque assuefaciet.

Ae.
Ita fore sperandum est: si tamen in verbi eius tum lectione, tum auditione sedulo proficiamus.

Sigue explorando

Por su autor
Maturinus Corderius · 227 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Liber IV — 20Liber IV — 22 →

Expediente

Autor
Maturinus Corderius
Título
Liber IV — 21
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-liber-iv-21--maturinus-corderius-b1b259
Cita recomendada
Maturinus Corderius, «Liber IV — 21», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-liber-iv-21--maturinus-corderius-b1b259.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.