CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaMaturinus Corderius

Maturinus Corderius · Renacimiento

Liber IV — 20

latín

Personae:

Petinus, Croteronus.

P.
Quo ludi genere hodie te exercuisti?

C.
Iuglandium.

P.
Ecquid lucri fecisti?

C.
Imo, perdidi,

P.
Fortuna igitur tibi adversa fuit.

C.
Nescio qua fortuna; tantum scio, mea culpa accidisse; sed ita volente Deo.

P.
Cur Deus id voluit?

C.
Ut hinc discam ferre graviora, eum acciderint.

P.
Quasi vero Deus lusiones puerorum curet.

C.
Curat profecto; quinetiam ‘nihil fit in rerem natura sine Divina Providentia’.

P.
Siccine philosopharis; Quisnam te ista docuit?

C.
Non tute audivisti toties ex concionatore nostro?

P.
Fieri potest ut audierim; sed quid agas? fluxa est mihi Memoria.

C.
Nimirum, quia illam non exerces.

P.
Quomodo exercenda est?

C.
Primum diligenti attentione, hoc est, diligenter advertendo ea quae audivimus, aut legimus; deinde eadem saepe repetendo; denique docendo alios ea quae didicimus.

P.
Ista nobis saepius inculcantur a praeceptore; sed (me miserum!) quam supina est haec mea negligentia!

C.
Sic sumus omnes, nisi Spiritus ille Dei nos excitet.

P.
Quid igitur faciam?

C.
Expergiscere, mi Petrine, toto animo totisque viribus ad Deum adspira, illum assidue et pro affectu precare, vigilans esto, pravos fugito, versare cum bonis, tum moribus facillimis effice ut eos tibi familiares reddas.

P.
Quid tandem consequar?

C.
Rogas? Si te istis moribus assuefeceris, Dominus Deus sua clementia tui miserebitur, brevique animum tuum immutatum senties.

P.
O quam opportunus hic mihi congressus fuit! Obsecro te, mi Croterane, ut saepius colloquamur.

C.
Per me non ftabit, quoties utrique licebit per otium.

P.
Gratias ago maximat.

C.
Non est quod agas, recipiamus nos in auditorium.

Sigue explorando

Por su autor
Maturinus Corderius · 227 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Liber IV — 2Liber IV — 21 →

Expediente

Autor
Maturinus Corderius
Título
Liber IV — 20
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-liber-iv-20--maturinus-corderius-a2a9f3
Cita recomendada
Maturinus Corderius, «Liber IV — 20», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-liber-iv-20--maturinus-corderius-a2a9f3.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.