CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaMaturinus Corderius

Maturinus Corderius · Renacimiento

Liber III — 40

latín

Personae:

D., O..

D.
Licetne abesse hora secunda?

O.
Quid habes negotii?

D.
Pater eget opera mea.

O.
Qua in re?

D.
Ut sibi aliquid scribam.

O.
Sed interim non reddes quae praescripta sunt vobis.

D.
Iam edidici.

O.
O factum bene!

D.
Placetne tibi audire me?

O.
Cras audiam, cum licebit per otium.

D.
Permittisne igitur ut absim, praeceptor?

O.
Age, permitto; sed ita ut crastino die scriptum adferas testimonium.

D.
Ego semper tibi adfero aut a patre scriptum, aut a nostro famulo, patris nomine.

O.
Recte facit Pater. Sunt enim multi qui me pascunt mendaciis. Nunc abi, et patri dic salutem verbis meis.

D.
Faciam, praeceptor.

Sigue explorando

Por su autor
Maturinus Corderius · 227 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Liber III — 4Liber III — 41 →

Expediente

Autor
Maturinus Corderius
Título
Liber III — 40
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-liber-iii-40--maturinus-corderius-de8f49
Cita recomendada
Maturinus Corderius, «Liber III — 40», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-liber-iii-40--maturinus-corderius-de8f49.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.