CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaMaturinus Corderius

Maturinus Corderius · Renacimiento

Liber III — 29

latín

Personae:

Farrarius, Magister.

F.
Praeceptor, licetne mihi exire?

M.
Quo tibi eundum est?

F.
Ad Tonsorem.

M.
Non est tibi aliud negotium?

F.
A Tonsore, ire emptum ligulas; illinc me ad Sutorem conferre.

M.
Cur ad Sutorem?

F.
Ut uni ex calceis meis annectat corrigam.

M.
Ista omnia quando confeceris?

F.
Intra horae spatium, ut spero.

M.
Erunt multi fortasse in Tonstrina expectantes.

F.
Fieri potest; sed si videro diutius tibi morandum illic esse, expectabo in diem Sabbati.

M.
Estne alius qui prodire velit?

F.
Pontanus ait se velle chartam emere.

M.
Scisne illi opus esse?

F.
Scio.

M.
Ite igitur una; curate diligenter suum uterque negotium: ne sitis cessatores.

F.
Deo iuvante, cavebimus.

Sigue explorando

Por su autor
Maturinus Corderius · 227 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Liber III — 28Liber III — 3 →

Expediente

Autor
Maturinus Corderius
Título
Liber III — 29
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-liber-iii-29--maturinus-corderius-c7727e
Cita recomendada
Maturinus Corderius, «Liber III — 29», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-liber-iii-29--maturinus-corderius-c7727e.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.