CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaMaturinus Corderius

Maturinus Corderius · Renacimiento

Liber III — 28

latín

Personae:

Magister, Theophilus.

M.
Hodie igitur Petrum convenisti?

T.
Hodie.

M.
Ubi?

T.
In templo.

M.
Quota hora?

T.
Octava matutina.

M.
Nunquid rogasti quando sit rediturus scholam?

T.
Rogavi.

M.
Quid ille?

T.
Nescio, inquit.

M.
Debuisti illum ad reditum exhortari.

T.
Id ego feci, et multis quidem verbis.

M.
Bene fecisti, sed quid ille respondit?

T.
Se adhuc a patre detineri ad fructus colligendos.

M.
Quid si ad ipsum patrem scribas de statu nostro scholastico? Fortasse enim movebitur, ut filium citius remittat.

T.
Si tibi ita videtur, faciam, idque diligenter.

M.
Fac igitur primo quoque tempore; sed audi, scribe planissime, deinde literas tuas mihi ostende priusquam des perferendas.

T.
Sedulo faciam, praeceptor.

Sigue explorando

Por su autor
Maturinus Corderius · 227 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Liber III — 27Liber III — 29 →

Expediente

Autor
Maturinus Corderius
Título
Liber III — 28
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-liber-iii-28--maturinus-corderius-8d685d
Cita recomendada
Maturinus Corderius, «Liber III — 28», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-liber-iii-28--maturinus-corderius-8d685d.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.